Nec diutius de isto, si idem est Paulus qui et alibi haereses inter carnalia crimina numerat scribens ad Galatas, et qui Tito suggerit hominem haereticum post primam correptionem recusandum, quod perversus sit eiusmodi et delinquat, ut a semetipso damnatus. Sed et in omni paene epistula de adulterinis doctrinis fugiendis inculcans haereses taxat. Quarum opera sunt adulterae doctrinae, haereses dictae Graeca voce, ex interpretatione electionis qua quis sive ad instituendas sive ad suscipiendas eas utitur. Ideo et sibi damnatum dixit haereticum, quia et in quo damnatur sibi elegit. Nobis vere nihil ex nostro arbitrio indulgere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos domini habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Itaque etiam si angelus de caelis aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis. Providerat iam tunc spiritus sanctus futurum in virgin(??) quadam Philumene angelum seductionis, transfigurantem se in angelum lucis, cuius signis et praestigiis Apelles inductus novam haeresin induxit. Hac sunt doctrinae hominum et daemoniorum, prurientibus auribus natae de ingenio sapientise saecularis, quam dominus stultitiam vocans stulta mundi in confusionem etiam philosophiae ipsius elegit. Ea est enim materia sapientiae saecularis, temeraria interpres divinae naturae et dispositionis. Ipsae denique haereses a philosophia subornantur. Inde aeones, et formae nescio quae infinitae, et trinitas hominis apud Valentinum; Platonicus fuerat: inde Marcionis deus melior de tranquillitate; a Stoicis venerat: et ut anima interire dicatur, ab Epicureis observatur: et ut carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum schola sumitur: et ubi materia cum deo aequatur, Zenonis disciplina est: et ubi aliquid de igneo deo allegatur, Heracletus intervenit. Eadem materia apud haereticos et philosophos volutatur, idem retractatus implicantur: unde malum, et quare? et unde homo, et quomodo? et, quod proxime Valentinus proposuit, unde deus? scilicet de enthymesi et ectromate. Miserum Aristotelem! qui illis dialecticam instituit, artificem struendi et destruendi, versipellem in sententiis, coactam in coniecturis, duram in argumentis, operariam contentionum, molestam etiam sibi ipsi, omnia retractantem, ne quid omnino tractaverit. Hinc illae fabulae et genealogiae interminabiles, et quaestiones infructuosae, et sermones serpentes velut cancer, a quibus nos apostolus refrenans nominatim philosophiam contestatur caveri oportere, scribens ad Colossenses, Videte, ne qui sit circumveniens vos per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, praeter providentiam spiritus sancti. Fuerat Athenis, et istam sapientiam humanam, affectatricem et interpolatricem veritatis, de congressibus noverat, ipsam quoque in suas haereses multipartitam varietate sectarum invicem repugnantium. Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid academiae et ecclesiae? quid haereticis et Christianis? Nostra institutio de porticu Solomonis est, qui et ipse tradiderat dominum in simplicitate cordis esse quaerendum. Viderint qui Stoicum et Platonicum et dialecticum Christianismum protulerunt. Nobis curiositate opus non est post Christum Iesum, nec inquisitione post evangelium. Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus, non esse quod ultra credere debeamus. Venio itaque ad illum articulum quem et nostri praetendunt ad ineundam curiositatem et haeretici inculcant ad importandam scrupulositatem. Scriptum est, inquiunt, Quaerite, et invenietis. Quando hanc vocem dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis ipsis doctrinae suae, cum adhuc dubitaretur apud omnes, an Christus esset, et cum adhuc nec Petrus illum dei filium pronuntiasset, cum etiam Ioannes de illo certus esse desisset. Merito ergo tunc dictum est, Quaerite et invenietis, quando quaerendus adhuc erat qui adhuc agnitus non erat. Et hoc quantum ad Iudaeos. Ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius, qui habebant ubi quaererent Christum. Habent, inquit, Moysen et Heliam, id est legem et prophetas Christum praedicantes, secundum quod alibi aperte: Scrutamini scripturas, in quibus salutem speratis; illae enim de me loquuntur. Hoc erit, Quaerite et invenietis. Nam et sequentia in Iudaeos competere manifestum est, Pulsate et aperietur vobis. Iudaei retro penes deum fuerant, dehinc eiecti ob delicta extra deum esse coeperunt. Nationes vero nunquam penes deum, nisi stillicidium de situla et pulvis ex area et foris semper. Ita qui foris semper, quomodo pulsabit eo ubi nunquam fuit? quam ianuam novit, in qua nec receptus nec eiectus aliquando? an qui scit se intus fuisse et foras actum, is potius pulsavit, et ostium novit? Etiam, Petite et accipietis, ei competit qui sciebat a quo esset petendum, a quo et erat aliquid repromissum, a deo scilicet Abraham, Isaac et Iacob, quem nationes non magis noverant quam ullam repromissionem eius. Et ideo ad Israël loquebatur: Non sum, inquit, missus, nisi ad oves perditas domus Israël. Nondum canibus iactarat panem filiorum, nondum in viam nationum ire mandabat. Siquidem in fine praecipit, vaderent ad docendas et tinguendas nationes, consecuturi mox spiritum sanctum paracletum, qui illos deducturus esset in omnem veritatem. Et hoc ergo illo facit. Quodsi nationibus destinati doctores apostoli, ipsi quoque doctorem consecuturi erant paracletum, multo magis vacabat erga nos, Quaerite et invenietis, quibus ultro erat obventura doctrina per apostolos et ipsis apostolis per spiritum sanctum. Omnia quidem domini dicta omnibus posita sunt; per aures Iudaeorum ad nos transierunt. Sed pleraque in personas directa non proprietatem admonitionis nobis constituerunt, sed exemplum. Cedo nunc sponte de gradu isto. Omnibus dictum sit, Quaerite et invenietis; tamen et hic expetit sensus certare cum interpretationis gubernaculo. Nulla vox divina ita dissoluta est et diffusa, ut verba tantum defendantur, et ratio verborum non constituatur. Sed in primis hoc propono, unum itaque et certum aliquid institutum esse a Christo quod credere omni modo debeant nationes, et idcirco quaerere, ut possint, cum invenerint, credere. Unius porro et certi instituti infinita inquisitio non potest esse. Quaerendum est, donec invenias, et credendum, ubi inveneris, et nihil amplius, nisi custodiendum quod credidisti, dum hoc insuper. credas, aliud non esse credendum, ideoque nec requirendum, cum id inveneris et credideris quod ab eo institutum est qui non aliud tibi mandat inquirendum quam quod instituit. De hoc quidem si qui dubitat, constabit penes nos esse id quod a Christo institutum est. Interim ex fiducia probationis praevenio, admonens quosdam nihil esse quaerendum ultra quae crediderunt id esse quod quaerere debuerunt, ne, Quaerite et invenietis, sine disciplina rationis interpretentur. Ratio autem dicti huius in tribus articulis constitit, in re, in tempore, in modo. In re, ut quid sit quaerendum consideres, in tempore, ut quando, in modo, ut quousque. Igitur quaerendum est quod Christus instituit, utique quamdiu non invenis, utique donec invenias. Invenisti autem cum credidisti. Nam non credidisses, si non invenisses, sicut nec quaesisses, nisi ut invenires. Ad hoc ergo quaerens, ut invenias, et ad hoc inveniens, ut credas. Omnem prolationem quaerendi et inveniendi credendo fixisti. Hunc tibi modum statuit fructus ipse quaerendi. Hanc tibi fossam determinavit ipse qui te non vult aliud credere quam quod instituit, ideoque nec quaerere. Ceterum si quia et alia tanta ab aliis sunt instituta, propterea in tantum quaerere debemus in quantum possumus invenire, semper quaerimus et nunquam omnino credimus. Ubi enim erit finis quaerendi? ubi statio credendi? ubi expunctio inveniendi? Apud Marcionem? Sed et Valentinus proponit, Quaerite et invenietis. Apud Valentinum? Sed et Apelles hac me pronuntiatione pulsabit, et Hebion et Simon et omnes ex ordine non habent aliud quo se mihi insinuantes me sibi addicant. Ero itaque nusquam, dum ubique convenio, Quaerite et invenietis, et velut si nusquam; quasi qui nunquam apprehenderim illud quod Christus instituit, quod quaeri oportet, quod credi necesse est.