<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Porro si dissensiones et schismata increpat, quae sine dubio 
mala sunt, et in continenti haereses subiungit. Quod malis adiungat,
malum utique profitetur, et quidem maius, cum ideo credidisse
se dicat de schismatibus et dissensionibus, quia sciret <bibl n="I Cor. XI, 18 sq."/>
etiam haereses oportere esse. Ostendit enim gravioris mali conspectu
de levioribus se facile credidisse, certe non ut ideo de
malis crediderit quia haereses bonae essent, sed uti de peioris
quoque notae temptationibus praemoneret non esse mirandum
quas diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, scilicet
quos non potuerint depravare. Denique si totum capitulum
ad unitatem continendam et separationes coercendas sapit,
haereses vero non minus ab unitate divellunt quam schismata et
dissensiones, sine dubio et haereses in ea condicione reprehensionis
constituit in qua et schismata et dissensiones: ac per hoc
non eos probabiles facit qui in haereses diverterint, cum maxime
diverti ab eiusmodi obiurget, edocens unum omnes loqui et <bibl n="I Cor. I, 10."/>
id ipsum sapere, quod etiam haereses non sinunt.</p></div></div></body></text></TEI>