<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="38"><p>Illic igitur et scripturarum et expositionum adulteratio deputanda 
<pb xml:id="v.2.p.36"/>

est, ubi doctrinae diversitas invenitur. Quibus fuit propositum
aliter docendi, cos necessitas coegit aliter disponendi instrumenta
doctrinae. Alias enim non potuissent aliter docere, nisi
aliter haberent per quae docerent. Sicut illis non potuisset succedere
corruptela doctrinae sine corruptela instrumentorum eius,
ita et nobis integritas doctrinae non competisset sine integritate
eorum per quae doctrina tractatur. Etenim quid contrarium nobis
in nostris? quid de proprio intulimus, ut aliquid contrarium ei
et in scripturis deprehensum detractione vel adiectione vel transmutatione
remediaremus? Quod sumus, hoc sunt scripturae ab
initio suo. Ex illis sumus, antequam aliter fuit, antequam a
vobis interpolarentur. Cum autem omnis interpolatio posterior credenda
sit, veniens utique ex causa aemulationis, quae neque
prior neque domestica unquam est eius quod aemulatur, tam
incredibile est sapienti cuique, ut nos adulterum stilum intulisse
videamur scripturis, qui sumus a principio et primi, quam illos
non intulisse, qui sunt et posteri et adversi. Alius manu scripturas,
alius sensus expositione intervertit. Neque enim si Valentinus
integro instrumento uti videtur, non callidiore ingenio
quam Marcion manus intulit veritati. Marcion enim exerte et
palam machaera, non stilo usus est, quoniam ad materiam su(??)m
caedem scripturarum confecit: Valentinus autem pepercit, quoniam
non ad materiam scripturas, sed materiam ad scripturas excogitavit,
et tamen plus abstulit et plus adiecit, auferens proprietates singulorum
quoque verborum et adiciens dispositiones non comparentium
rerum.</p></div></div></body></text></TEI>