<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><p>Si haec ita se habent, ut veritas nobis adiudicetur, quicunque 
in ea regula incedimus, quam ecclesia ab apostolis, apostoli a
Christo, Christus a deo tradidit, constat ratio propositi nostri, definientis
non esse admittendos haereticos ad ineundam de scripturis
provocationem, quos sine scripturis probamus ad scripturas non
pertinere. Si enim haeretici sunt, Christiani esse non possunt,
non a Christo habendo quod de sua electione sectati haereticorum
nomina admittunt. Ita non Christiani nullum ius capiunt Christianarum
litterarum, ad quos merito dicendum est: Qui estis?
quando, et unde venistis? quid in meo agitis, non mei? quo denique,
Marcion, iure silvam meam caedis? qua licentia, Valentine,
fontes meos transvertis? qua potestate, Apelles, limites meos commoves?
Mea est possessio. Quid hic, ceteri, ad voluntatem
vestram seminatis et pascitis? Mea est possessio, olim possideo,
prior possideo, habeo origines firmas ab ipsis auctoribus quorum
fuit res. Ego sum haeres apostolorum. Sicut caverunt testamento
suo, sicut fidei commiserunt, sicut adiuraverunt, ita teneo. Vos
certe exhaeredaverunt semper et abdicaverunt ut extraneos, ut inimicos.
Unde autem extranei et inimici apostolis haeretici, nisi ex
diversitate doctrinae, quam unusquisque de suo arbitrio adversus
apostolos aut protulit aut recepit?</p></div></div></body></text></TEI>