<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><p>Sed ab excessu revertar ad principalitatem veritatis et posteritatem
mendacitatis disputandam ex illius quoque parabolae patrocinio <bibl n="Matth. XIII, 37 sqq."/>
quae bonum semen frumenti a domino seminatum in primore
constituit, avenarum autem sterilis foeni adulterium ab inimico
diabolo postea superducit. Proprie enim doctrinarum distinctionem
figurat, quia et alibi verbum dei seminis similitudo est.
Ita ex ipso ordine manifestatur id esse dominicum et verum quod
sit prius traditum, id autem extraneum et falsum quod sit posterius
inmissum. Ea sententia manebit adversus posteriores quasque haereses,
quibus nulla constantia de conscientia competit ad defendendam
sibi veritatem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><p>Ceterum si quae audent interserere se aetati apostolicae, ut 
ideo videantur ab apostolis traditae quia sub apostolis fuerunt,
possumus dicere: Edant ergo origines ecclesiarum suarum, evolvant
ordinem episcoporum suorum, ita per successionem ab initio
decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis vel
apostolicis viris, qui tamen cum apostolis perseveravit, habuerit
auctorem et antecessorem. Hoc enim modo ecclesiae apostolicae
census suos deferunt, sicut Smyrnaeorum ecclesia Polycarpum
<pb xml:id="v.2.p.30"/>

ab Ioanne collocatum refert, sicut Romanorum Clementem a
Petro ordinatum itidem. Perinde utique et ceterae exhibent
quos ab apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis
traduces habeant. Confingant tale aliquid haeretici. Quid enim
illis post blasphemiam inlicitum est? Sed etsi confinxerint, nihil
promovebunt. Ipsa enim doctrina eorum cum apostolica comparata
ex diversitate et contrarietate sua pronuntiabit neque apostoli alicuius
auctoris esse neque apostolici, quia sicut apostoli non diversa
inter se docuissent, ita et apostolici non contraria apostolis edidissent.
Nisi illi qui ab apostolis didicerunt aliter praedicaverunt.
Ad hanc itaque formam probabuntur ab illis ecclesiis, quae licet
nullum ex apostolis vel apostolicis auctorem suum proferant, ut
multo posteriores, quae denique cottidie instituuntur, tamen in
eadem fide conspirantes non minus apostolicae deputantur pro consanguinitate
doctrinae. Ita omnes haereses ad utramque formam
a nostris ecclesiis provocatae probent se quaqua putant apostolicas.
Sed adeo nec sunt nec probare possunt quod non sunt,
<pb xml:id="v.2.p.31"/> 

nec recipiuntur in pacem et communicationem ab ecclesiis quoquo
modo apostolicis, scilicet ob diversitatem sacramenti nullo
modo apostolicae.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="33"><p>Adhibeo super haec ipsarum doctrinarum recognitionem quae 
tunc sub apostolis fuerunt ab isdem apostolis et demonstratae et
deieratae. Nam et sic facilius traducentur, dum aut iam tunc
fuisse deprehenduntur, aut ex illis quae iam tunc fuerunt seminia
sumpsisse. Paulus in prima ad Corinthios notat negatores et <bibl n="I Cor. XV,12."/>
dubitatores resurrectionis. Haec opinio propria Sadducaeorum.
Partem eius usurpat Marcion et Apelles et Valentinus, et si qui
alii resurrectionem carnis infringunt. Et ad Galatas scribens invehitur <bibl n="Gal. V, 2."/>
in observatores et defensores circumcisionis et legis. Hebionis
haeresis sic est. Timotheum instruens nuptiarum quoque <bibl n="I Tim. IV, 3."/>
interdictores suggillat. Ita instituunt Marcion et Apelles, eius
secutor. Aeque tangit eos qui dicerent factam iam resurrectionem. <bibl n="II Tim. II,3."/>
Id de se Valentiniani asseverant. Sed et cum genealogies indeterminatas <bibl n="I Tim. I, 4."/>
nominat, Valentinus agnoscitur, apud quem Aeon ille
nescio qui novi et non unius nominis generat ex sua Charite
Sensum et Veritatem, et hi aeque procreant ex se Sermonem et
Vitam, dehinc et isti generant Hominem et Ecclesiam, de qua
prima ogdoade Aeonum exinde decem alii, et duodecim reliqui
Aeones miris nominibus oriuntur in meram fabulam triginta Aeonum.
Idem apostolus, cum improbat elementis servientes, aliquid
Hermogenis ostendit, qui materiam non natam introducens deo non
nato eam comparat, et ita matrem elementorum deam faciens
<pb xml:id="v.2.p.32"/> 

<bibl n="(??). II, 14."/> potest ei servire quam deo comparat. Ioannes vero in Apocalypsi
idolothyta edentes et stupra committentes iubetur castigare. Sunt
et nunc alii Nicolaitae. Gaiana haeresis dicitur. At in epistula
eos maxime antichristos vocat qui Christum negarent in carnem
venisse, et qui non putarent Iesum esse filium dei. Illud Marcion,
hoc Hebion vindicavit. Simonianae autem magiae disciplina angelis
serviens utique et ipsa inter idololatrias deputabatur et a
Petro apostolo in ipso Simone damnabatur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="34"><p> Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum adulterinarum,
quae sub apostolis fuisse ab ipsis apostolis discimus. Et tamen
nullam invenimus institutionem inter tot diversitates perversitatum
quae de deo creatore universorum controversiam moverit. Nemo
alterum deum ausus est suspicari. Facilius de filio quam de patre
haesitabatur, donec Marcion praeter creatorem alium deum solius
bonitalis induceret, Apelles creatorem angelum nescio quem gloriosum
superioris dei faceret deum legis et IsraÃ«lis, illum igneum
affirmans, Valentinus Aeonas sues spargeret et unius Aeonis vitium
in originem deduceret dei creatoris. His solis et his primis revelata
est veritas divinitatis, maiorem scilicet dignationem et pleniorem
gratiam a diabolo consecutis, qui deum sic quoque voluerit aemulari,
ut de doctrinis venenorum, quod dominus negavit, ipse faceret
discipulos super magistrum. Eligant igitur sibi tempora universae
haereses quae quando fuerint, dum non intersit quae quando,
dum de veritate non sint, et utique quae sub apostolis non
fuerunt, fuisse non possint. Si autem fuissent, nominarentur et
<pb xml:id="v.2.p.33"/>

ipsae, ut et ipsae coercendae essent. Quae vero sub apostolis
fuerunt, in sua nominatione damnantur. Sive ergo eaedem nunc
sunt aliquante expolitiores quae sub apostolis rudes, habent suam
exinde damnationem: sive aliae quidem fuerunt, aliae autem postea
obortae quasdam ex illis opiniones usurpaverunt, habendo cum
eis consortium praedicationis habeant necesse est etiam consortium
damnationis, praecedente illo fine supradicto posteritatis, quod
etsi nihil de damnaticiis participarent, de aetate sola praciudicarentur,
tanto magis adulterae quanto nec ab apostolis nominatae.
Unde firmius constat has esse quae adhuc tunc nuntiabantur
futurae.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="35"><p>His definitionibus provocatae a nobis et revictae haereses omnes, 
sive quae posterae, sive quae coaetaneae apostolorum, dummodo
diversae, sive generaliter, sive specialiter notatae ab eis, dummodo
praedamnatae, audeant respondere et ipsae aliquas eiusmodi praescriptiones
adversus nostram disciplinam. Si enim negant veritatem
eius, debent probare illam quoque haeresin esse eadem forma
revictam qua ipsae revincuntur, et ostendere simul ubinam quaerenda
sit veritas quam apud illas non esse iam constat. Posterior
nostra res non est, immo omnibus prior est, et hoc erit testimonium
veritatis ubique occupantis principatum: apostolis ubique
non damnatur, immo defenditur, hoc erit indicium proprietatis.
Quam enim non damnant qui extraneam quamque damnarunt,
suam ostendunt, ideoque et defendunt.</p></div></div></body></text></TEI>