Sed ab excessu revertar ad principalitatem veritatis et posteritatem mendacitatis disputandam ex illius quoque parabolae patrocinio quae bonum semen frumenti a domino seminatum in primore constituit, avenarum autem sterilis foeni adulterium ab inimico diabolo postea superducit. Proprie enim doctrinarum distinctionem figurat, quia et alibi verbum dei seminis similitudo est. Ita ex ipso ordine manifestatur id esse dominicum et verum quod sit prius traditum, id autem extraneum et falsum quod sit posterius inmissum. Ea sententia manebit adversus posteriores quasque haereses, quibus nulla constantia de conscientia competit ad defendendam sibi veritatem. Ceterum si quae audent interserere se aetati apostolicae, ut ideo videantur ab apostolis traditae quia sub apostolis fuerunt, possumus dicere: Edant ergo origines ecclesiarum suarum, evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successionem ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis vel apostolicis viris, qui tamen cum apostolis perseveravit, habuerit auctorem et antecessorem. Hoc enim modo ecclesiae apostolicae census suos deferunt, sicut Smyrnaeorum ecclesia Polycarpum ab Ioanne collocatum refert, sicut Romanorum Clementem a Petro ordinatum itidem. Perinde utique et ceterae exhibent quos ab apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis traduces habeant. Confingant tale aliquid haeretici. Quid enim illis post blasphemiam inlicitum est? Sed etsi confinxerint, nihil promovebunt. Ipsa enim doctrina eorum cum apostolica comparata ex diversitate et contrarietate sua pronuntiabit neque apostoli alicuius auctoris esse neque apostolici, quia sicut apostoli non diversa inter se docuissent, ita et apostolici non contraria apostolis edidissent. Nisi illi qui ab apostolis didicerunt aliter praedicaverunt. Ad hanc itaque formam probabuntur ab illis ecclesiis, quae licet nullum ex apostolis vel apostolicis auctorem suum proferant, ut multo posteriores, quae denique cottidie instituuntur, tamen in eadem fide conspirantes non minus apostolicae deputantur pro consanguinitate doctrinae. Ita omnes haereses ad utramque formam a nostris ecclesiis provocatae probent se quaqua putant apostolicas. Sed adeo nec sunt nec probare possunt quod non sunt, nec recipiuntur in pacem et communicationem ab ecclesiis quoquo modo apostolicis, scilicet ob diversitatem sacramenti nullo modo apostolicae. Adhibeo super haec ipsarum doctrinarum recognitionem quae tunc sub apostolis fuerunt ab isdem apostolis et demonstratae et deieratae. Nam et sic facilius traducentur, dum aut iam tunc fuisse deprehenduntur, aut ex illis quae iam tunc fuerunt seminia sumpsisse. Paulus in prima ad Corinthios notat negatores et dubitatores resurrectionis. Haec opinio propria Sadducaeorum. Partem eius usurpat Marcion et Apelles et Valentinus, et si qui alii resurrectionem carnis infringunt. Et ad Galatas scribens invehitur in observatores et defensores circumcisionis et legis. Hebionis haeresis sic est. Timotheum instruens nuptiarum quoque interdictores suggillat. Ita instituunt Marcion et Apelles, eius secutor. Aeque tangit eos qui dicerent factam iam resurrectionem. Id de se Valentiniani asseverant. Sed et cum genealogies indeterminatas nominat, Valentinus agnoscitur, apud quem Aeon ille nescio qui novi et non unius nominis generat ex sua Charite Sensum et Veritatem, et hi aeque procreant ex se Sermonem et Vitam, dehinc et isti generant Hominem et Ecclesiam, de qua prima ogdoade Aeonum exinde decem alii, et duodecim reliqui Aeones miris nominibus oriuntur in meram fabulam triginta Aeonum. Idem apostolus, cum improbat elementis servientes, aliquid Hermogenis ostendit, qui materiam non natam introducens deo non nato eam comparat, et ita matrem elementorum deam faciens potest ei servire quam deo comparat. Ioannes vero in Apocalypsi idolothyta edentes et stupra committentes iubetur castigare. Sunt et nunc alii Nicolaitae. Gaiana haeresis dicitur. At in epistula eos maxime antichristos vocat qui Christum negarent in carnem venisse, et qui non putarent Iesum esse filium dei. Illud Marcion, hoc Hebion vindicavit. Simonianae autem magiae disciplina angelis serviens utique et ipsa inter idololatrias deputabatur et a Petro apostolo in ipso Simone damnabatur. Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum adulterinarum, quae sub apostolis fuisse ab ipsis apostolis discimus. Et tamen nullam invenimus institutionem inter tot diversitates perversitatum quae de deo creatore universorum controversiam moverit. Nemo alterum deum ausus est suspicari. Facilius de filio quam de patre haesitabatur, donec Marcion praeter creatorem alium deum solius bonitalis induceret, Apelles creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris dei faceret deum legis et Israëlis, illum igneum affirmans, Valentinus Aeonas sues spargeret et unius Aeonis vitium in originem deduceret dei creatoris. His solis et his primis revelata est veritas divinitatis, maiorem scilicet dignationem et pleniorem gratiam a diabolo consecutis, qui deum sic quoque voluerit aemulari, ut de doctrinis venenorum, quod dominus negavit, ipse faceret discipulos super magistrum. Eligant igitur sibi tempora universae haereses quae quando fuerint, dum non intersit quae quando, dum de veritate non sint, et utique quae sub apostolis non fuerunt, fuisse non possint. Si autem fuissent, nominarentur et ipsae, ut et ipsae coercendae essent. Quae vero sub apostolis fuerunt, in sua nominatione damnantur. Sive ergo eaedem nunc sunt aliquante expolitiores quae sub apostolis rudes, habent suam exinde damnationem: sive aliae quidem fuerunt, aliae autem postea obortae quasdam ex illis opiniones usurpaverunt, habendo cum eis consortium praedicationis habeant necesse est etiam consortium damnationis, praecedente illo fine supradicto posteritatis, quod etsi nihil de damnaticiis participarent, de aetate sola praciudicarentur, tanto magis adulterae quanto nec ab apostolis nominatae. Unde firmius constat has esse quae adhuc tunc nuntiabantur futurae. His definitionibus provocatae a nobis et revictae haereses omnes, sive quae posterae, sive quae coaetaneae apostolorum, dummodo diversae, sive generaliter, sive specialiter notatae ab eis, dummodo praedamnatae, audeant respondere et ipsae aliquas eiusmodi praescriptiones adversus nostram disciplinam. Si enim negant veritatem eius, debent probare illam quoque haeresin esse eadem forma revictam qua ipsae revincuntur, et ostendere simul ubinam quaerenda sit veritas quam apud illas non esse iam constat. Posterior nostra res non est, immo omnibus prior est, et hoc erit testimonium veritatis ubique occupantis principatum: apostolis ubique non damnatur, immo defenditur, hoc erit indicium proprietatis. Quam enim non damnant qui extraneam quamque damnarunt, suam ostendunt, ideoque et defendunt.