<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Solent quidem isti infirmiores etiam de quibusdam personis 
ab haeresi captis aedificari in ruinam. Quare illa vel ille fidelisimi
et prudentissimi et usitatissimi in ecclesia in illam partem
transierunt? Quis hoc dicens non ipse sibi respondet neque prudentes
neque fideles neque usitatos aestimandos quos haereses potuerint
demutare? Et hoc mirum, opinor, ut probatus aliqui retro
postea excidat? Saul, bonus prae ceteris, livore postea evertitur.
David, vir bonus secundum cor domini, postea caedis et stupri reus
est. Solomon, omni gratia et sapientia donatus a domino, ad
idololatriam a mulieribus inducitur. Soli enim dei filio servabatur
sine delicto permanere. Quid ergo, si episcopus, si diaconus, si
vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit,
ideo haereses veritatem videbuntur obtinere? Ex personis probamus
fidem, an ex fide personas? Nemo est sapiens, nemo
fidelis, nemo maior, nisi Christianus. Nemo autem Christianus, <bibl n="Matth. X, 22."/>
nisi qui ad finem usque perseveraverit. Tu, ut homo, extrinsecus
unumquemque nosti. Putas quod vides. Vides autem, quousque <bibl n="IV Esdras VIII, 20."/>
oculos habes. Sed oculi, inquit, domini alti. Homo in faciem, <bibl n="I Sam. XVI, 7."/>
deus in praecordia contemplatur. Et ideo contemplatur et ideo <bibl n="II Tim. II, 19."/>
cognoscit dominus qui sunt eius, et plantam, quam non plantavit, <bibl n="Matth. XV, 13."/>
eradicat, et de primis novissimos ostendit: et ventilabrum in <bibl n="Matth. III, 12. Luc. III, 17."/>
manu portat ad purgandam aream suam. Avolent quantum volunt
paleae levis fidei quocunque adflatu temptationum, eo purior massa
frumenti in horrea domini reponetur. Nonne ab ipso domino quidam
discentium scandalizati deverterunt? Nec tamen propterea
<pb xml:id="v.2.p.6"/>

ceteri quoque discedendum a vestigiis eius putaverunt, sed qui
scierunt illum vitae esse verbum et a deo venisse, perseveraverunt
in comitatu eius usque ad finem, cum illis, si vellent et
ipsi discedere, placide obtulisset. Minus est, si et apostolum
<bibl n="II Tim. I, 15. II, 17."/> eius aliqui Phygelus et Hermogenes et Philetus et Hymenaeus
<bibl n="I Tim. I, 20."/> reliquerunt: ipse traditor Christi de apostolis fuit. Miramur de
ecclesiis eius, si a quibusdam deseruntur, cum ea nos ostendunt
<bibl n="I Ioan. II, 19."/> Christianos quae patimur ad exemplum ipsius Christi. Ex nobis,
inquit, prodierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si fuissent ex nobis,
permansissent utique nobiscum.</p></div></div></body></text></TEI>