<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p> Porro consequens erat, ut cui demandabat evangelii administrationem
non passim nec inconsiderate administrandam, adiceret
<bibl n="Matth. VII,6."/> secundum dominicam vocem, ne margaritam porcis et sanctum
canibus iactaret. Dominus palam edixit, sine ulla significatione
<bibl n="Matth. X, 27."/> alicuius tecti sacramenti. Ipse praeceperat, si quid in tenebris
et in abscondito audissent, in luce et in tectis praedicarent. Ipse
<bibl n="Lue. XIX, 20."/> per similitudinem praefiguraverat, ne unam mnam, id est unum
<bibl n="Matth. V, 15."/> verbum eius, sine fructu in abdito reservarent. Ipse docebat lucernam
non sub modium abstrudi solere, sed in candelabrum constitui,
ut luceat omnibus qui in domo sunt. Haec apostoli aut
neglexerunt aut minime intellexerunt, si non adimpleverunt, abscondentes
aliquid de Lumine, id est de dei verbo et Christi sacramento.
Neminem, quod scio, verebantur, non Iudaeorum vim,
non ethnicorum; quo magis utique in ecclesia libere praedicabant
qui in synagogis et in locis publicis non tacebant. Immo neque
Iudaeos convertere neque ethnicos inducere potuissent, nisi quod
credi ab eis volebant ordine exponerent. Multo magis iam credentibus
ecclesiis nihil subtraxissent quod aliis paucis seorsum demandarent.
Quamquam, etsi quaedam inter domesticos, ut ita
dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum est quae
aliam regulam fidei superducerent, diversam et contrariam illi quam
catholice in medium proferebant, ut alium deum in ecclesia dicerent,
alium in hospitio, aliam Christi substantiam designarent in
aperto, aliam in secreto, aliam spem resurrectionis apud omnes
annuntiarent, aliam apud paucos, cum ipsi obsecrarent in epistulis
<bibl n="Cor. I, 10."/> suis, ut id ipsum et unum loquerentur omnes, et non
essent schismata et dissensiones in ecclesia, quia sive Paulus
<pb xml:id="v.2.p.25"/>

sive alii eadem praedicarent. Alioquin meminerant, Sit sermo <bibl n="Matth. V, 37."/>
vester: est, est, non, non, nam quod amplius, hoc a malo est,
ne evangelium in diversitate tractarent.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p>Si ergo incredibile est vel ignorasse apostolos plenitudinem 
praedicationis vel non omnem ordinem regulae omnibus edidisse,
videamus, ne forte apostoli quidem simpliciter et plene, ecclesiae
autem suo vitio aliter acceperint quam apostoli proferebant. Omnia
ista scrupulositatis incitamenta invenias praetendi ab haereticis.
Tenent correptas ab apostolo ecclesias, O insensati Galatae, quis <bibl n="Gal. III, 1."/>
vos fascinavit? et, Tam bene currebatis, quis vos impediit? <bibl n="Gal. V, 7."/>
ipsumque principium, Miror, quod sic tam cito transferimini ab <bibl n="Gal. I, 6."/>
eo qui suos vocavit in gratia, ad aliud evangelium. Item ad Corinthios <bibl n="I Cor. III,1sq. VIII, 2."/>
scriptum, quod essent adhuc carnales, qui lacte educarentur, <bibl n="XVI, 19."/>
nondum idonei ad pabulum; qui putarent, se scire aliquid,
quando nondum scirent quemadmodum scire oporteret. Cum correptas
ecclesias opponunt, credant emendatas. Sed et illas recognoscant
de quarum fide et scientia et conversatione apostolus <bibl n="Rom. I, (??)."/>
gaudet et deo gratias agit, quae tamen hodie cum illis correptis
unius institutionis iura miscent.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p>Age nunc omnes erraverint; deceptus sit et apostolus de testimonio 
reddendo; nullam respexerit spiritus sanctus, uti eam in
veritatem deduceret, ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus <bibl n="Ioan. XIV, 26."/>
de patre, ut esset doctor veritatis; neglexerit officium dei vilicus, <bibl n="Ioan. XV, 26."/>
Christi vicarius, sinens ecclesias aliter interim intellegere, aliter
credere quod ipse per apostolos praedicabat: ecquid verisimile est,
ut tot ac tantae in unam fidem erraverint? Nullus inter multos
eventus unus est. Exitus variasse debuerat error doctrinae ecclesiarum.
Ceterum quod apud multos unum invenitur, non est
<pb xml:id="v.2.p.26"/>

erratum, sed traditum. Audeat ergo aliquis dicere illos errasse
qui tradiderunt?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p> Quoquo modo sit erratum, tam diu utique regnavit error
quam diu haereses non erant. Aliquos Marcionitas et Valentinianos
liberanda veritas expectabat. Interea perperam evangelizabatur,
perperam credebatur; tot milia milium perperam tincta, tot opera
fidei perperam administrate, tot virtutes, tot charismata perperam
operata, tot sacerdotia, tot ministeria perperam functa, tot denique
martyria perperam coronata. Aut si non perperam nec in
vacuum quale est, ut ante res dei currerent quam cuius dei
notum esset? ante Christiani quam Christus inventus? ante haereses
quam vera doctrina? Sed enim in omnibus veritas imaginem
antecedit, post vero similitudo succedit. Ceterum satis ineptum,
ut pro priori doctrina haeresis habeatur, vel quoniam ipsa est
quae futuras haereses cavendas praenuntiabat. Ad eius doctrinae
ecclesiam scriptum est, immo ipsa doctrina ad ecclesiam
<bibl n="Gal. I, 8."/> scribit, Et si angelus de caelo aliter evangelizaverit, citra quam
nos, anathema sit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><p> Ubi tunc Marcion, Ponticus nauclerus, Stoicae studiosus?
Ubi tunc Valentinus, Platonicae sectator? Nam constat illos neque
adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et in catholicae
primo doctrinam credidisse apud ecclesiam Romanensem sub episcopatu
<pb xml:id="v.2.p.27"/>

Eleutheri benedicti, donec ob inquietam semper curiositatem,
qua fratres quoque vitiabant, semel et iterum eiecti,
Marcion quidem cum ducentis sestertiis quae ecclesiae intulerat,
novissime in perpetuum discidium relegati venena doctrinarum
suarum disseminaverunt. Postmodum Marcion paenitentiam confessus
cum condicioni datae sibi occurrit, ita pacem recepturus,
si ceteros quos perditioni erudisset ecclesiae restitueret, morte
praeventus est. Oportebat enim haereses esse. Nec tamen ideo <bibl n="I Cor. XI, 19."/>
bonum haereses quia esse eas oportebat. Quasi non et malum
oportuerit esse. Nam et dominum tradi oportebat, sed vae <bibl n="Mare. XIV, 21."/>
traditori, ne quis etiam hinc haereses defendat. Si et Apellis
stemma retractandum est, tam non vetus et ipse quam Marcion
institutor et praeformator eius, sed lapsus in feminam desertor
continentiae Marcionensis ab oculis sanctissimi magistri Alexandriam
secessit. Inde post annos regressus non melior, nisi tantum
qua iam non Marcionites, in alteram feminam impegit, illam
<pb xml:id="v.2.p.28"/>

virginem Philumenen, quam supra edidimus, postea vero immane
prostibulum et ipsam, cuius energemate circumventus quae ab
ea didicit Phaneroseis scripsit. Adhuc in saeculo supersunt qui
meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum,
<bibl n="Matth. VII, 16."/> ne posteriores negare possint. Quamquam et de operibus
suis, ut dixit dominus, revincuntur. Si enim Marcion novum testamentum
a vetere separavit, posterior est eo quod separavit, quia
separare non posset nisi quod unitum fuit. Unitum ergo antequam
separaretur postea factum separatum posteriorem ostendit
separatorem. Item Valentinus aliter exponens et sine dubio emendans
hoc nomine quicquid emendat, ut mendosum retro, alterius
fuisse demonstrat. Hos ut insigniores et frequentiores adulteros
veritatis nominamus. Ceterum et Nigidius nescio qui, et Hermogenes,
et multi alii adhuc ambulant pervertentes vias domini.
Ostendant mihi ex qua auctoritate prodierint? Si alium deum
praedicant, quomodo eius dei rebus et litteris et nominibus utuntur
adversus quem praedicant? si eundem, quomodo aliter? Probent
se novos apostolos esse?, dicant Christum iterum descendisse,
iterum ipsum docuisse, iterum crucifixum, iterum mortuum,
iterum resuscitatum. Sic enim apostolus descripsit, sic enim
apostolos solet facere, dare praeterea illis virtutem eadem signa
<pb xml:id="v.2.p.29"/> 

edendi quae et ipse. Volo igitur et virtutes eorum proferri;
nisi quod agnosco maximam virtutem eorum qua apostolos in perversum
aemulantur. Illi enim de mortuis vivos faciebant, isti de
vivis mortuos faciunt.</p></div></div></body></text></TEI>