Porro consequens erat, ut cui demandabat evangelii administrationem non passim nec inconsiderate administrandam, adiceret secundum dominicam vocem, ne margaritam porcis et sanctum canibus iactaret. Dominus palam edixit, sine ulla significatione alicuius tecti sacramenti. Ipse praeceperat, si quid in tenebris et in abscondito audissent, in luce et in tectis praedicarent. Ipse per similitudinem praefiguraverat, ne unam mnam, id est unum verbum eius, sine fructu in abdito reservarent. Ipse docebat lucernam non sub modium abstrudi solere, sed in candelabrum constitui, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Haec apostoli aut neglexerunt aut minime intellexerunt, si non adimpleverunt, abscondentes aliquid de Lumine, id est de dei verbo et Christi sacramento. Neminem, quod scio, verebantur, non Iudaeorum vim, non ethnicorum; quo magis utique in ecclesia libere praedicabant qui in synagogis et in locis publicis non tacebant. Immo neque Iudaeos convertere neque ethnicos inducere potuissent, nisi quod credi ab eis volebant ordine exponerent. Multo magis iam credentibus ecclesiis nihil subtraxissent quod aliis paucis seorsum demandarent. Quamquam, etsi quaedam inter domesticos, ut ita dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum est quae aliam regulam fidei superducerent, diversam et contrariam illi quam catholice in medium proferebant, ut alium deum in ecclesia dicerent, alium in hospitio, aliam Christi substantiam designarent in aperto, aliam in secreto, aliam spem resurrectionis apud omnes annuntiarent, aliam apud paucos, cum ipsi obsecrarent in epistulis suis, ut id ipsum et unum loquerentur omnes, et non essent schismata et dissensiones in ecclesia, quia sive Paulus sive alii eadem praedicarent. Alioquin meminerant, Sit sermo vester: est, est, non, non, nam quod amplius, hoc a malo est, ne evangelium in diversitate tractarent. Si ergo incredibile est vel ignorasse apostolos plenitudinem praedicationis vel non omnem ordinem regulae omnibus edidisse, videamus, ne forte apostoli quidem simpliciter et plene, ecclesiae autem suo vitio aliter acceperint quam apostoli proferebant. Omnia ista scrupulositatis incitamenta invenias praetendi ab haereticis. Tenent correptas ab apostolo ecclesias, O insensati Galatae, quis vos fascinavit? et, Tam bene currebatis, quis vos impediit? ipsumque principium, Miror, quod sic tam cito transferimini ab eo qui suos vocavit in gratia, ad aliud evangelium. Item ad Corinthios scriptum, quod essent adhuc carnales, qui lacte educarentur, nondum idonei ad pabulum; qui putarent, se scire aliquid, quando nondum scirent quemadmodum scire oporteret. Cum correptas ecclesias opponunt, credant emendatas. Sed et illas recognoscant de quarum fide et scientia et conversatione apostolus gaudet et deo gratias agit, quae tamen hodie cum illis correptis unius institutionis iura miscent. Age nunc omnes erraverint; deceptus sit et apostolus de testimonio reddendo; nullam respexerit spiritus sanctus, uti eam in veritatem deduceret, ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus de patre, ut esset doctor veritatis; neglexerit officium dei vilicus, Christi vicarius, sinens ecclesias aliter interim intellegere, aliter credere quod ipse per apostolos praedicabat: ecquid verisimile est, ut tot ac tantae in unam fidem erraverint? Nullus inter multos eventus unus est. Exitus variasse debuerat error doctrinae ecclesiarum. Ceterum quod apud multos unum invenitur, non est erratum, sed traditum. Audeat ergo aliquis dicere illos errasse qui tradiderunt? Quoquo modo sit erratum, tam diu utique regnavit error quam diu haereses non erant. Aliquos Marcionitas et Valentinianos liberanda veritas expectabat. Interea perperam evangelizabatur, perperam credebatur; tot milia milium perperam tincta, tot opera fidei perperam administrate, tot virtutes, tot charismata perperam operata, tot sacerdotia, tot ministeria perperam functa, tot denique martyria perperam coronata. Aut si non perperam nec in vacuum quale est, ut ante res dei currerent quam cuius dei notum esset? ante Christiani quam Christus inventus? ante haereses quam vera doctrina? Sed enim in omnibus veritas imaginem antecedit, post vero similitudo succedit. Ceterum satis ineptum, ut pro priori doctrina haeresis habeatur, vel quoniam ipsa est quae futuras haereses cavendas praenuntiabat. Ad eius doctrinae ecclesiam scriptum est, immo ipsa doctrina ad ecclesiam scribit, Et si angelus de caelo aliter evangelizaverit, citra quam nos, anathema sit. Ubi tunc Marcion, Ponticus nauclerus, Stoicae studiosus? Ubi tunc Valentinus, Platonicae sectator? Nam constat illos neque adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et in catholicae primo doctrinam credidisse apud ecclesiam Romanensem sub episcopatu Eleutheri benedicti, donec ob inquietam semper curiositatem, qua fratres quoque vitiabant, semel et iterum eiecti, Marcion quidem cum ducentis sestertiis quae ecclesiae intulerat, novissime in perpetuum discidium relegati venena doctrinarum suarum disseminaverunt. Postmodum Marcion paenitentiam confessus cum condicioni datae sibi occurrit, ita pacem recepturus, si ceteros quos perditioni erudisset ecclesiae restitueret, morte praeventus est. Oportebat enim haereses esse. Nec tamen ideo bonum haereses quia esse eas oportebat. Quasi non et malum oportuerit esse. Nam et dominum tradi oportebat, sed vae traditori, ne quis etiam hinc haereses defendat. Si et Apellis stemma retractandum est, tam non vetus et ipse quam Marcion institutor et praeformator eius, sed lapsus in feminam desertor continentiae Marcionensis ab oculis sanctissimi magistri Alexandriam secessit. Inde post annos regressus non melior, nisi tantum qua iam non Marcionites, in alteram feminam impegit, illam virginem Philumenen, quam supra edidimus, postea vero immane prostibulum et ipsam, cuius energemate circumventus quae ab ea didicit Phaneroseis scripsit. Adhuc in saeculo supersunt qui meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum, ne posteriores negare possint. Quamquam et de operibus suis, ut dixit dominus, revincuntur. Si enim Marcion novum testamentum a vetere separavit, posterior est eo quod separavit, quia separare non posset nisi quod unitum fuit. Unitum ergo antequam separaretur postea factum separatum posteriorem ostendit separatorem. Item Valentinus aliter exponens et sine dubio emendans hoc nomine quicquid emendat, ut mendosum retro, alterius fuisse demonstrat. Hos ut insigniores et frequentiores adulteros veritatis nominamus. Ceterum et Nigidius nescio qui, et Hermogenes, et multi alii adhuc ambulant pervertentes vias domini. Ostendant mihi ex qua auctoritate prodierint? Si alium deum praedicant, quomodo eius dei rebus et litteris et nominibus utuntur adversus quem praedicant? si eundem, quomodo aliter? Probent se novos apostolos esse?, dicant Christum iterum descendisse, iterum ipsum docuisse, iterum crucifixum, iterum mortuum, iterum resuscitatum. Sic enim apostolus descripsit, sic enim apostolos solet facere, dare praeterea illis virtutem eadem signa edendi quae et ipse. Volo igitur et virtutes eorum proferri; nisi quod agnosco maximam virtutem eorum qua apostolos in perversum aemulantur. Illi enim de mortuis vivos faciebant, isti de vivis mortuos faciunt.