<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p>Sed, ut diximus, eadem dementia est, cum confitentur quidem 
nihil apostolos ignorasse, nec diversa inter se praedicasse,
non tamen omnia volunt illos omnibus revelasse, quaedam enim
palam et universis, quaedam secreto et paucis demandasse, quia
et hoc verbo usus est Paulus ad Timotheum, O Timothee, depositum <bibl n="I Tim. VI, 20."/>
custodi, et rursum, Bonum depositum serva. Quod hoc <bibl n="II Tim. I, 14."/>
depositum est, tam tacitum, ut alterius doctrinae deputetur? An
illius denuntiationis de qua ait, Hanc denuntiationem commendo <bibl n="I Tim. I, 15."/>
apud te, filiole Timothee? item illius praecepti de quo ait, Denuntio <bibl n="I Tim. VI, 13 sq."/>
tibi ante deum, qui vivificat omnia, et Iesum Christum, qui
testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, custodias
praeceptum? Quod autem praeceptum et quae denuntiatio? Ex
supra et infra scriptis intellegetur non nescio quid subostendi hoc
dicto de remotiore doctrina, sed potius inculcari de non admittenda
alia praeter eam quam audierat ab ipso, et puto palam,
Coram multis, inquit, testibus. Quos multos testes si nolunt ecclesiam <bibl n="II Tim. II,2."/>
intellegi, nihil interest, quando nihil tacitum fuerit quod
sub multis testibus proferebatur. Sed nec quia voluit illum haec <bibl n="II Tim. II, 2."/>
<pb xml:id="v.2.p.24"/>

fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios docere, id
quoque argumentum occulti alicuius evangelii interpretandum est.
Nam cum dicit Haec, de eis dicit de quibus in praesenti scribebat.
De occultis autem, ut de absentibus, apud conscientiam
non Haec, sed Illa dixisset.</p></div></div></body></text></TEI>