<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p>Proponunt ergo ad suggillandam ignorantiam aliquam apostolorum 
quod Petrus et qui cum eo reprehensi sunt a Paulo. Adeo,
inquiunt, aliquid eis defuit; ut ex hoc etiam illud struant, potuisse
postea pleniorem scientiam supervenire, qualis obvenerit Paulo
reprehendenti antecessores. Possum et hic Acta Apostolorum repudiantibus
dicere: Prius est ut ostendatis quis iste Paulus, et
quid ante apostolum, et quomodo apostolus, quatenus et alias ad
quaestiones plurimum eo utuntur. Neque enim si ipse se apostolum
de persecutore profitetur, sufficit unicuique examinate credenti,
quando nec dominus ipse de se testimonium dixerit. Sed credant
sine scripturis, ut credant adversus scripturas, tamen doceant
<pb xml:id="v.2.p.22"/> 
ex eo, quod allegant Petrum a Paulo reprehensum, aliam evangelii
formam a Paulo superductam citra eam quae praemiserat
Petrus et ceteri. Atquin demutatus in praedicatorem de persecutore
deducitur ad fratres a fratribus, ut unus ex fratribus, et
ad illos ab illis qui ab apostolis fidem induerant. Dehine, sicut
ipse enarrat, ascendit in Hierosolyma, cognoscendi Petri causa,
ex officio et iure scilicet eiusdem fidei et praedicationis. Nam et
illi non essent mirati de persecutore factum praedicatorem, si
aliquid contrarium praedicaret, nec dominum praeterea magnificassent,
quia adversarius eius Paulus obvenerat. Itaque et dexteram
ei dederunt, signum concordiae et convenientiae, et inter se distributionem
officii ordinaverunt, non separationem evangelii, nec ut
aliud alter, sed ut aliis alter praedicarent, Petrus in circumcisionem.
Paulus in nationes. Ceterum si reprehensus est Petrus,
quod cum convixisset ethnicis, postea se a convictu eorum separabat
personarum respectu, utique conversationis fuit vitium, non
praedicationis. Non enim ex hoc alius deus quam creator, et
alius Christus quam ex Maria, et alia spes quam resurrectio annuntiabatur.</p></div></div></body></text></TEI>