<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p> Sed quoniam tam expedita probatio est, ut, si statim proferatur,
nihil iam sit retractandum, ac si prolata non sit a nobis,
locum interim demus diversae parti, si quid putant ad infirmandam
hanc praescriptionem movere se posse, solent dicere non
omnia apostolos scisse, eadem agitati dementia qua susum rursus
convertunt omnia quidem apostolos scisse, sed non omnia omnibus
tradidisse, in utroque Christum reprehensioni inicientes, qui
aut minus instructos aut parum simplices apostolos miserit. Quis
igitur integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse quos
magistros dominus dedit, individuos habens in comitatu, in discipulatu,
in convictu, quibus obscura quaeque seorsum disserebat,
illis dicens datum esse cognoscere arcana, quae populo intellegere
<bibl n="Matth. XVI, 18 sq."/> non liceret? Latuit aliquid Petrum aedificandae ecclesiae petram
dictum, claves regni caelorum consecutum et solvendi et alligandi
in caelis et in terris potestatem? Latuit et Ioannem aliquid,
dilectissimum domino, pectori eius incubantem, cui soli
dominus Iudam traditorem praemonstravit, quem loco suo filium
Mariae demandavit? Quid eos ignorasse voluit quibus etiam gloriam
suam exhibuit et Moysen et Helian et insuper de caelo patris
vocem? non quasi ceteros reprobans, sed quoniam in tribus
<pb xml:id="v.2.p.21"/> 
testibus stabit omne verbum. Ignoraverunt itaque et illi quibus
post resurrectionem quoque in itinere omnes scripturas edisserere
dignatus est. Dixerat plane aliquando, Multa habeo adhuc <bibl n="Ioan. XVI, 13."/>
loqui vobis, sed non potestis modo ea sustinere, tamen adiciens,
Cum venerit ille spiritus veritatis, ipse vos deducet in omnem
veritatem. Ostendit illos nihil ignorasse quos omnem veritatem
consecuturos per spiritum veritatis promiserat. Et utique implevit
repromissum, probantibus Actis Apostolorum descensum spiritus
sancti. Quam scripturam qui non recipiunt, nec spiritus sancti
esse possunt, qui necdum spiritum sanctum possunt agnoscere
discentibus missum, sed nec ecclesiam se dicant defendere, qui
quando et quibus incunabulis institutum est hoc corpus probare
non habent. Tanti est enim illis non habere probationes eorum
quae defendunt, ne pariter admittantur traductiones eorum quae
mentiuntur.</p></div></div></body></text></TEI>