<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Hinc igitur dirigimus praescriptionem, si dominus Christus 
Iesus apostolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos
praedicatores quam Christus instituit, quia nec alius patrem novit <bibl n="Matth. XI, 27."/>
nisi filius et cui filius revelavit, nec aliis videtur revelasse
filius quam apostolis quos misit ad praedicandum, utique quod illis
revelavit. Quid autem praedicaverint, id est quid illis Christus
revelaverit, et hic praescribam non aliter probari debere, nisi per
easdem ecclesias quas ipsi apostoli condiderunt, ipsi eis praedicando
tam viva, quod aiunt, voce quam per epistulas postea. Si
haec ita sunt, constat perinde omnem doctrinam quae cum illis
ecclesiis apostolicis matricibus et originalibus fidei conspiret veritati 
deputandam, id sine dubio tenentem quod ecclesiae ab
apostolis, apostoli a Christo, Christus a deo accepit: omnem
<pb xml:id="v.2.p.20"/>

vero doctrinam de mendacio praeiudicandam quae sapiat contra veritatem
ecclesiarum et apostolorum Christi et dei. Superest ergo,
ut demonstremus, an haec nostra doctrina, cuius regulam supra
edidimus, de apostolorum traditione censeatur, et ex hoc ipso,
an ceterae de mendacio veniant. Communicamus cum ecclesiis
apostolicis, quod nulla doctrina diversa. Hoc est testimonium
veritatis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p> Sed quoniam tam expedita probatio est, ut, si statim proferatur,
nihil iam sit retractandum, ac si prolata non sit a nobis,
locum interim demus diversae parti, si quid putant ad infirmandam
hanc praescriptionem movere se posse, solent dicere non
omnia apostolos scisse, eadem agitati dementia qua susum rursus
convertunt omnia quidem apostolos scisse, sed non omnia omnibus
tradidisse, in utroque Christum reprehensioni inicientes, qui
aut minus instructos aut parum simplices apostolos miserit. Quis
igitur integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse quos
magistros dominus dedit, individuos habens in comitatu, in discipulatu,
in convictu, quibus obscura quaeque seorsum disserebat,
illis dicens datum esse cognoscere arcana, quae populo intellegere
<bibl n="Matth. XVI, 18 sq."/> non liceret? Latuit aliquid Petrum aedificandae ecclesiae petram
dictum, claves regni caelorum consecutum et solvendi et alligandi
in caelis et in terris potestatem? Latuit et Ioannem aliquid,
dilectissimum domino, pectori eius incubantem, cui soli
dominus Iudam traditorem praemonstravit, quem loco suo filium
Mariae demandavit? Quid eos ignorasse voluit quibus etiam gloriam
suam exhibuit et Moysen et Helian et insuper de caelo patris
vocem? non quasi ceteros reprobans, sed quoniam in tribus
<pb xml:id="v.2.p.21"/> 
testibus stabit omne verbum. Ignoraverunt itaque et illi quibus
post resurrectionem quoque in itinere omnes scripturas edisserere
dignatus est. Dixerat plane aliquando, Multa habeo adhuc <bibl n="Ioan. XVI, 13."/>
loqui vobis, sed non potestis modo ea sustinere, tamen adiciens,
Cum venerit ille spiritus veritatis, ipse vos deducet in omnem
veritatem. Ostendit illos nihil ignorasse quos omnem veritatem
consecuturos per spiritum veritatis promiserat. Et utique implevit
repromissum, probantibus Actis Apostolorum descensum spiritus
sancti. Quam scripturam qui non recipiunt, nec spiritus sancti
esse possunt, qui necdum spiritum sanctum possunt agnoscere
discentibus missum, sed nec ecclesiam se dicant defendere, qui
quando et quibus incunabulis institutum est hoc corpus probare
non habent. Tanti est enim illis non habere probationes eorum
quae defendunt, ne pariter admittantur traductiones eorum quae
mentiuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p>Proponunt ergo ad suggillandam ignorantiam aliquam apostolorum 
quod Petrus et qui cum eo reprehensi sunt a Paulo. Adeo,
inquiunt, aliquid eis defuit; ut ex hoc etiam illud struant, potuisse
postea pleniorem scientiam supervenire, qualis obvenerit Paulo
reprehendenti antecessores. Possum et hic Acta Apostolorum repudiantibus
dicere: Prius est ut ostendatis quis iste Paulus, et
quid ante apostolum, et quomodo apostolus, quatenus et alias ad
quaestiones plurimum eo utuntur. Neque enim si ipse se apostolum
de persecutore profitetur, sufficit unicuique examinate credenti,
quando nec dominus ipse de se testimonium dixerit. Sed credant
sine scripturis, ut credant adversus scripturas, tamen doceant
<pb xml:id="v.2.p.22"/> 
ex eo, quod allegant Petrum a Paulo reprehensum, aliam evangelii
formam a Paulo superductam citra eam quae praemiserat
Petrus et ceteri. Atquin demutatus in praedicatorem de persecutore
deducitur ad fratres a fratribus, ut unus ex fratribus, et
ad illos ab illis qui ab apostolis fidem induerant. Dehine, sicut
ipse enarrat, ascendit in Hierosolyma, cognoscendi Petri causa,
ex officio et iure scilicet eiusdem fidei et praedicationis. Nam et
illi non essent mirati de persecutore factum praedicatorem, si
aliquid contrarium praedicaret, nec dominum praeterea magnificassent,
quia adversarius eius Paulus obvenerat. Itaque et dexteram
ei dederunt, signum concordiae et convenientiae, et inter se distributionem
officii ordinaverunt, non separationem evangelii, nec ut
aliud alter, sed ut aliis alter praedicarent, Petrus in circumcisionem.
Paulus in nationes. Ceterum si reprehensus est Petrus,
quod cum convixisset ethnicis, postea se a convictu eorum separabat
personarum respectu, utique conversationis fuit vitium, non
praedicationis. Non enim ex hoc alius deus quam creator, et
alius Christus quam ex Maria, et alia spes quam resurrectio annuntiabatur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p> Non mihi tam bene est, immo non mihi tam male est, ut
apostolos committam. Sed quoniam perversissimi isti illam reprehensionem
ad hoc obtendunt, ut suspectam faciant doctrinam superiorem,
<bibl n="I Cer. IX, 20 sqq."/> respondebo quasi pro Petro, ipsum Paulum dixisse
factum se esse omnibus omnia, Iudaeis Iudaeum, non Iudaeis non
Iudaeum, ut omnes lucrificaret. Adeo pro temporibus et personis
et causis quaedam reprehendebant, in quae et ipsi aeque pro temporibus
et personis et causis committebant, quemadmodum si et
<pb xml:id="v.2.p.23"/>

Petrus reprehenderet Paulum, quod prohibens circumcisionem circumcideret
ipse Timotheum. Viderint qui de apostolis iudicant.
Bene, quod Petrus Paulo et in martyrio adaequatur, Sed etsi in <bibl n="H Cor. XII, 2sqq."/>
tertium usque caelum ereptus Paulus et in paradisum delatus
audiit quaedam illic, non possunt videri fuisse quae illum in
aliam doctrinam instructiorem praestarent, cum ita fuerit condicio
eorum, ut nulli hominum proderentur. Quodsi ad alicuius conscientiam
manavit nescio quid illud, et hoc se aliqua haeresis
sequi affirmat, aut Paulus secreti proditi reus est, aut et alius
postea in paradisum ereptus debet ostendi, cui permissum sit eloqui
quae Paulo mutire non licuit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p>Sed, ut diximus, eadem dementia est, cum confitentur quidem 
nihil apostolos ignorasse, nec diversa inter se praedicasse,
non tamen omnia volunt illos omnibus revelasse, quaedam enim
palam et universis, quaedam secreto et paucis demandasse, quia
et hoc verbo usus est Paulus ad Timotheum, O Timothee, depositum <bibl n="I Tim. VI, 20."/>
custodi, et rursum, Bonum depositum serva. Quod hoc <bibl n="II Tim. I, 14."/>
depositum est, tam tacitum, ut alterius doctrinae deputetur? An
illius denuntiationis de qua ait, Hanc denuntiationem commendo <bibl n="I Tim. I, 15."/>
apud te, filiole Timothee? item illius praecepti de quo ait, Denuntio <bibl n="I Tim. VI, 13 sq."/>
tibi ante deum, qui vivificat omnia, et Iesum Christum, qui
testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, custodias
praeceptum? Quod autem praeceptum et quae denuntiatio? Ex
supra et infra scriptis intellegetur non nescio quid subostendi hoc
dicto de remotiore doctrina, sed potius inculcari de non admittenda
alia praeter eam quam audierat ab ipso, et puto palam,
Coram multis, inquit, testibus. Quos multos testes si nolunt ecclesiam <bibl n="II Tim. II,2."/>
intellegi, nihil interest, quando nihil tacitum fuerit quod
sub multis testibus proferebatur. Sed nec quia voluit illum haec <bibl n="II Tim. II, 2."/>
<pb xml:id="v.2.p.24"/>

fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios docere, id
quoque argumentum occulti alicuius evangelii interpretandum est.
Nam cum dicit Haec, de eis dicit de quibus in praesenti scribebat.
De occultis autem, ut de absentibus, apud conscientiam
non Haec, sed Illa dixisset.</p></div></div></body></text></TEI>