Hinc igitur dirigimus praescriptionem, si dominus Christus Iesus apostolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos praedicatores quam Christus instituit, quia nec alius patrem novit nisi filius et cui filius revelavit, nec aliis videtur revelasse filius quam apostolis quos misit ad praedicandum, utique quod illis revelavit. Quid autem praedicaverint, id est quid illis Christus revelaverit, et hic praescribam non aliter probari debere, nisi per easdem ecclesias quas ipsi apostoli condiderunt, ipsi eis praedicando tam viva, quod aiunt, voce quam per epistulas postea. Si haec ita sunt, constat perinde omnem doctrinam quae cum illis ecclesiis apostolicis matricibus et originalibus fidei conspiret veritati deputandam, id sine dubio tenentem quod ecclesiae ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a deo accepit: omnem vero doctrinam de mendacio praeiudicandam quae sapiat contra veritatem ecclesiarum et apostolorum Christi et dei. Superest ergo, ut demonstremus, an haec nostra doctrina, cuius regulam supra edidimus, de apostolorum traditione censeatur, et ex hoc ipso, an ceterae de mendacio veniant. Communicamus cum ecclesiis apostolicis, quod nulla doctrina diversa. Hoc est testimonium veritatis. Sed quoniam tam expedita probatio est, ut, si statim proferatur, nihil iam sit retractandum, ac si prolata non sit a nobis, locum interim demus diversae parti, si quid putant ad infirmandam hanc praescriptionem movere se posse, solent dicere non omnia apostolos scisse, eadem agitati dementia qua susum rursus convertunt omnia quidem apostolos scisse, sed non omnia omnibus tradidisse, in utroque Christum reprehensioni inicientes, qui aut minus instructos aut parum simplices apostolos miserit. Quis igitur integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse quos magistros dominus dedit, individuos habens in comitatu, in discipulatu, in convictu, quibus obscura quaeque seorsum disserebat, illis dicens datum esse cognoscere arcana, quae populo intellegere non liceret? Latuit aliquid Petrum aedificandae ecclesiae petram dictum, claves regni caelorum consecutum et solvendi et alligandi in caelis et in terris potestatem? Latuit et Ioannem aliquid, dilectissimum domino, pectori eius incubantem, cui soli dominus Iudam traditorem praemonstravit, quem loco suo filium Mariae demandavit? Quid eos ignorasse voluit quibus etiam gloriam suam exhibuit et Moysen et Helian et insuper de caelo patris vocem? non quasi ceteros reprobans, sed quoniam in tribus testibus stabit omne verbum. Ignoraverunt itaque et illi quibus post resurrectionem quoque in itinere omnes scripturas edisserere dignatus est. Dixerat plane aliquando, Multa habeo adhuc loqui vobis, sed non potestis modo ea sustinere, tamen adiciens, Cum venerit ille spiritus veritatis, ipse vos deducet in omnem veritatem. Ostendit illos nihil ignorasse quos omnem veritatem consecuturos per spiritum veritatis promiserat. Et utique implevit repromissum, probantibus Actis Apostolorum descensum spiritus sancti. Quam scripturam qui non recipiunt, nec spiritus sancti esse possunt, qui necdum spiritum sanctum possunt agnoscere discentibus missum, sed nec ecclesiam se dicant defendere, qui quando et quibus incunabulis institutum est hoc corpus probare non habent. Tanti est enim illis non habere probationes eorum quae defendunt, ne pariter admittantur traductiones eorum quae mentiuntur. Proponunt ergo ad suggillandam ignorantiam aliquam apostolorum quod Petrus et qui cum eo reprehensi sunt a Paulo. Adeo, inquiunt, aliquid eis defuit; ut ex hoc etiam illud struant, potuisse postea pleniorem scientiam supervenire, qualis obvenerit Paulo reprehendenti antecessores. Possum et hic Acta Apostolorum repudiantibus dicere: Prius est ut ostendatis quis iste Paulus, et quid ante apostolum, et quomodo apostolus, quatenus et alias ad quaestiones plurimum eo utuntur. Neque enim si ipse se apostolum de persecutore profitetur, sufficit unicuique examinate credenti, quando nec dominus ipse de se testimonium dixerit. Sed credant sine scripturis, ut credant adversus scripturas, tamen doceant ex eo, quod allegant Petrum a Paulo reprehensum, aliam evangelii formam a Paulo superductam citra eam quae praemiserat Petrus et ceteri. Atquin demutatus in praedicatorem de persecutore deducitur ad fratres a fratribus, ut unus ex fratribus, et ad illos ab illis qui ab apostolis fidem induerant. Dehine, sicut ipse enarrat, ascendit in Hierosolyma, cognoscendi Petri causa, ex officio et iure scilicet eiusdem fidei et praedicationis. Nam et illi non essent mirati de persecutore factum praedicatorem, si aliquid contrarium praedicaret, nec dominum praeterea magnificassent, quia adversarius eius Paulus obvenerat. Itaque et dexteram ei dederunt, signum concordiae et convenientiae, et inter se distributionem officii ordinaverunt, non separationem evangelii, nec ut aliud alter, sed ut aliis alter praedicarent, Petrus in circumcisionem. Paulus in nationes. Ceterum si reprehensus est Petrus, quod cum convixisset ethnicis, postea se a convictu eorum separabat personarum respectu, utique conversationis fuit vitium, non praedicationis. Non enim ex hoc alius deus quam creator, et alius Christus quam ex Maria, et alia spes quam resurrectio annuntiabatur. Non mihi tam bene est, immo non mihi tam male est, ut apostolos committam. Sed quoniam perversissimi isti illam reprehensionem ad hoc obtendunt, ut suspectam faciant doctrinam superiorem, respondebo quasi pro Petro, ipsum Paulum dixisse factum se esse omnibus omnia, Iudaeis Iudaeum, non Iudaeis non Iudaeum, ut omnes lucrificaret. Adeo pro temporibus et personis et causis quaedam reprehendebant, in quae et ipsi aeque pro temporibus et personis et causis committebant, quemadmodum si et Petrus reprehenderet Paulum, quod prohibens circumcisionem circumcideret ipse Timotheum. Viderint qui de apostolis iudicant. Bene, quod Petrus Paulo et in martyrio adaequatur, Sed etsi in tertium usque caelum ereptus Paulus et in paradisum delatus audiit quaedam illic, non possunt videri fuisse quae illum in aliam doctrinam instructiorem praestarent, cum ita fuerit condicio eorum, ut nulli hominum proderentur. Quodsi ad alicuius conscientiam manavit nescio quid illud, et hoc se aliqua haeresis sequi affirmat, aut Paulus secreti proditi reus est, aut et alius postea in paradisum ereptus debet ostendi, cui permissum sit eloqui quae Paulo mutire non licuit. Sed, ut diximus, eadem dementia est, cum confitentur quidem nihil apostolos ignorasse, nec diversa inter se praedicasse, non tamen omnia volunt illos omnibus revelasse, quaedam enim palam et universis, quaedam secreto et paucis demandasse, quia et hoc verbo usus est Paulus ad Timotheum, O Timothee, depositum custodi, et rursum, Bonum depositum serva. Quod hoc depositum est, tam tacitum, ut alterius doctrinae deputetur? An illius denuntiationis de qua ait, Hanc denuntiationem commendo apud te, filiole Timothee? item illius praecepti de quo ait, Denuntio tibi ante deum, qui vivificat omnia, et Iesum Christum, qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, custodias praeceptum? Quod autem praeceptum et quae denuntiatio? Ex supra et infra scriptis intellegetur non nescio quid subostendi hoc dicto de remotiore doctrina, sed potius inculcari de non admittenda alia praeter eam quam audierat ab ipso, et puto palam, Coram multis, inquit, testibus. Quos multos testes si nolunt ecclesiam intellegi, nihil interest, quando nihil tacitum fuerit quod sub multis testibus proferebatur. Sed nec quia voluit illum haec fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios docere, id quoque argumentum occulti alicuius evangelii interpretandum est. Nam cum dicit Haec, de eis dicit de quibus in praesenti scribebat. De occultis autem, ut de absentibus, apud conscientiam non Haec, sed Illa dixisset.