<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p> Christus Iesus, dominus noster, permittat dicere interim,
quisquis est, cuiuscunque dei filius, cuiuscunque materiae homo et
deus, cuiuscunque fidei praeceptor, cuiuscunque mercedis repromissor,
quid esset,quid fuisset, quam patris voluntatem administraret,
quid homini agendum determinaret, quamdiu in terris
agebat, ipse pronuntiabat sive populo palam sive discentibus seorsum,
ex quibus duodecim praecipuos lateri suo allegerat, destinatos
nationibus magistros. Itaque uno eorum decusso reliquos
<bibl n="Matth. XXVIII, 19."/> undecim digrediens ad patrem post resurrectionem iussit ire et
docere nationes tinguendas in patrem et in filium et in spiritum
sanctum. Statim igitur apostoli, quos haec appellatio missos interpretatur,
assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Iudae
<bibl n="Ps. CIX, S. Act. Apost. I, 15 sqq."/> ex auctoritate prophetiae, quae est in psalmo David, consecuti
promissam vim spiritus sancti ad virtutes et eloquium, primo per
Iudaeam contestata fide in Iesum Christum et ecclesiis institutis,
<pb xml:id="v.2.p.19"/>


dehinc in orbem profecti eandem doctrinam eiusdem fidei nationibus
promulgaverunt. Et perinde ecclesias apud unamquamque
civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae
ceterae exinde ecclesiae mutuatae sunt et cottidie mutuantur,
ut ecclesiae fiant. Ac per hoc et ipsae apostolicae deputabuntur
ut suboles apostolicarum ecclesiarum. Omne genus ad
originem suam censeatur necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae
una est illa ab apostolis prima, ex qua omnes. Sic omnes
primae et omnes apostolicae, dum una omnes probant unitate
communicatio pacis et appellatio fraternitatis et contesseratio hospitalitatis,
quae iura non alia ratio regit quam eiusdem sacramenti
una traditio.</p></div></div></body></text></TEI>