<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Febrem denique inter ceteros mortiferos et cruciarios exitus
erogando homini deputatam neque quia est miramur, est enim,
neque quia erogat hominem, ad hoc enim est. Proinde haereses
ad languorem et interitum fidei productas si expavescimus hoc
posse, prius est ut expavescamus hoc eas esse, quae dum sunt,
habent posse, et dum possunt, habent esse. Sed enim febrem
ut malum et de causa et de potentia sua, ut notum est, abominamur
potius quam miramur et, quantum in nobis est, praecavemus,
non habentes abolitionem eius in nostra potestate.
Haereses vero mortem aeternam et maioris ignis ardorem inferentes
malunt quidam mirari quod hoc possint quam devitare
ne possint, cum habeant devitandi potestatem. Ceterum nihil
valebunt, si illas tantum valere non mirentur. Aut enim dum
mirantur, in scandalum subministrantur, aut quia scandalizantur,
ideo mirantur quasi quod tantum valeant ex aliqua veniat veritate.
Mirum scilicet, ut malum vires suas habeat; nisi quod haereses
apud eos multum valeant qui in fide non valent. In pugna
pugilum et gladiatorum plerumque non quia fortis est vincit quis,
aut quia non potest vinci, sed quoniam ille qui victus est nullis
viribus fuit: adeo idem ille victor, bene valenti postea comparatus,
<pb xml:id="v.2.p.5"/>

etiam superatus recedit. Non aliter haereses de quorundam infirmitatibus
habent quod valent, nihil valentes, si in bene valentem
fidem incurrant.</p></div></div></body></text></TEI>