<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p> Ergo non ad scripturas provocandum est, nec in his constituendum
certamen in quibus aut nulla aut incerta victoria est aut
parum certa. Nam etsi non ita evaderet conlatio scripturarum,
ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud
prius proponi, quod nunc solum disputandum est: quibus competat
fides ipsa, cuius sint scripturae, a quo, et per quos, et quando,
et quibus sit tradita disciplina qua fiunt Christiani. Ubi enim apparuerit
esse veritatem disciplinae et fidei Christianae, illic erit
veritas scripturarum et expositionum et omnium traditionum Christianarum.</p></div></div></body></text></TEI>