<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p> Hoc de consilio diffidentiae aut de studio aliter ineundae constitutionis
induxerim, nisi ratio constiterit inprimis illa quod
fides nostra obsequium apostolo debeat, prohibenti quaestiones
<bibl n="1 Tim. VI, 3. Tit. III, 10."/> inire, novis vocibus aures accommodare, haereticum post unam
<pb xml:id="v.2.p.17"/>


correptionem convenire, non post disputationem. Adeo interdixit
disputationem, correptionem designans causam haeretici conveniendi,
et hoc unam scilicet, quia non est Christianus, ne more <bibl n="Matth. XVIII, 15. 16"/>
Christiani semel et iterum et sub duobus aut tribus testibus castigandus
videretur, cum ob hoc sit castigandus propter quod non
sit cum illo disputandum, dehinc quoniam nihil proficiat congressio
scripturarum, nisi plane ut stomachi qua ineat eversionem
aut cerebri.</p></div></div></body></text></TEI>