<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p> Hoc de consilio diffidentiae aut de studio aliter ineundae constitutionis
induxerim, nisi ratio constiterit inprimis illa quod
fides nostra obsequium apostolo debeat, prohibenti quaestiones
<bibl n="1 Tim. VI, 3. Tit. III, 10."/> inire, novis vocibus aures accommodare, haereticum post unam
<pb xml:id="v.2.p.17"/>


correptionem convenire, non post disputationem. Adeo interdixit
disputationem, correptionem designans causam haeretici conveniendi,
et hoc unam scilicet, quia non est Christianus, ne more <bibl n="Matth. XVIII, 15. 16"/>
Christiani semel et iterum et sub duobus aut tribus testibus castigandus
videretur, cum ob hoc sit castigandus propter quod non
sit cum illo disputandum, dehinc quoniam nihil proficiat congressio
scripturarum, nisi plane ut stomachi qua ineat eversionem
aut cerebri.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p>Ista haeresis non recipit quasdam scripturas, et si quas recipit, 
et adiectionibus et detractionibus ad dispositionem instituti
sui intervertit, et si recipit, non recipit integras, et si aliquatenus
integras praestat, nihilominus diversas expositiones commentata
convertit. Tantum veritati obstrepit adulter sensus quantum et
corruptor stilus. Vanae praesumptiones necessario nolunt agnoscere
ea per quae revincuntur. His nituntur quae ex falso composuerunt
et quae de ambiguitate ceperunt. Quid promovebis,
exercitatissime scripturarum, cum si quid defenderis, negetur ex
diverso, si quid negaveris, defendatur? Et tu quidem nihil perdes
nisi vocem in contentione, nihil consequeris nisi bilem de
blasphematione.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Ille vero, si quis est cuius causa in congressum descendis 
scripturarum, ut eum dubitantem confirmes, ad veritatem, an magis
ad haereses deverget? Hoc ipso motus, quod te videat nihil
promovisse, aequo gradu negandi et defendendi adversa parte,
statu certe pari, altercatione incertior discedet, nesciens quam
haeresin iudicet. Haec utique et ipsi habent in nos retorquere.
<pb xml:id="v.2.p.18"/>

Necesse est enim et illos dicere a nobis potius adulteria scripturarum
et expositionum mendacia inferri, qui proinde sibi defendant
veritatem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p> Ergo non ad scripturas provocandum est, nec in his constituendum
certamen in quibus aut nulla aut incerta victoria est aut
parum certa. Nam etsi non ita evaderet conlatio scripturarum,
ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud
prius proponi, quod nunc solum disputandum est: quibus competat
fides ipsa, cuius sint scripturae, a quo, et per quos, et quando,
et quibus sit tradita disciplina qua fiunt Christiani. Ubi enim apparuerit
esse veritatem disciplinae et fidei Christianae, illic erit
veritas scripturarum et expositionum et omnium traditionum Christianarum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p> Christus Iesus, dominus noster, permittat dicere interim,
quisquis est, cuiuscunque dei filius, cuiuscunque materiae homo et
deus, cuiuscunque fidei praeceptor, cuiuscunque mercedis repromissor,
quid esset,quid fuisset, quam patris voluntatem administraret,
quid homini agendum determinaret, quamdiu in terris
agebat, ipse pronuntiabat sive populo palam sive discentibus seorsum,
ex quibus duodecim praecipuos lateri suo allegerat, destinatos
nationibus magistros. Itaque uno eorum decusso reliquos
<bibl n="Matth. XXVIII, 19."/> undecim digrediens ad patrem post resurrectionem iussit ire et
docere nationes tinguendas in patrem et in filium et in spiritum
sanctum. Statim igitur apostoli, quos haec appellatio missos interpretatur,
assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Iudae
<bibl n="Ps. CIX, S. Act. Apost. I, 15 sqq."/> ex auctoritate prophetiae, quae est in psalmo David, consecuti
promissam vim spiritus sancti ad virtutes et eloquium, primo per
Iudaeam contestata fide in Iesum Christum et ecclesiis institutis,
<pb xml:id="v.2.p.19"/>


dehinc in orbem profecti eandem doctrinam eiusdem fidei nationibus
promulgaverunt. Et perinde ecclesias apud unamquamque
civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae
ceterae exinde ecclesiae mutuatae sunt et cottidie mutuantur,
ut ecclesiae fiant. Ac per hoc et ipsae apostolicae deputabuntur
ut suboles apostolicarum ecclesiarum. Omne genus ad
originem suam censeatur necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae
una est illa ab apostolis prima, ex qua omnes. Sic omnes
primae et omnes apostolicae, dum una omnes probant unitate
communicatio pacis et appellatio fraternitatis et contesseratio hospitalitatis,
quae iura non alia ratio regit quam eiusdem sacramenti
una traditio.</p></div></div></body></text></TEI>