<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> Regula est autem fidei, ut iam hinc quid defendamus profiteamur, 
illa scilicet qua creditur unum omnino deum esse nec
alium praeter mundi conditorem, qui universa de nihilo produxerit
per verbum suum primo omnium demissum; id verbum filium
eius appellatum, in nomine dei varie visum a patriarchis, in prophetis
semper auditum, postremo delatum ex spiritu patris dei et
virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero eius et ex ea
natum exisse Iesum Christum, exinde praedicasse novam legem
et novam promissionem regni caelorum, virtutes fecisse, cruci
fixum tertia die resurrexisse, in caelos ereptum sedisse ad dexteram
patris, misisse vicariam vim spiritus sancti, qui credentes
agat, venturum cum claritate ad sumendos sanctos in vitae aeternae
et promissorum caelestium fructum et ad profanos iudicandos
<pb xml:id="v.2.p.15"/>

igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis
restitutione. Haec regula a Christo, ut probabitur, instituta nullas
habet apud nos quaestiones, nisi quas haereses inferunt et
quae haereticos faciunt.</p></div></div></body></text></TEI>