<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Nobis etsi quaerendum est adhuc et semper, ubi tamen quaeri 
oportet? Apud haereticos, ubi omnia extranea et adversaria nostrae
<pb xml:id="v.2.p.14"/>

veritati, ad quos vetamur accedere? Quis servus cibaria
ab extraneo, ne dicam ab inimico domini sui, sperat? Quis miles
ab infoederatis, ne dicam ab hostibus regibus, donativum et stipendium
captat, nisi plane desertor et transfuga et rebellis? Etiam
anus illa intra tectum suum drachmam requirebat, etiam pulsator
ille vicini ianuam tundebat, etiam vidua illa non inimicum, licet
durum, iudicem interpellabat. Nemo inde instrui potest unde destruitur;
nemo ab eo inluminatur a quo contenebratur. Quaeramus
ergo in nostro et a nostris et de nostro, idque dumtaxat quod
salva regula fidei potest in quaestionem devenire.</p></div></div></body></text></TEI>