<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Impune erratur, nisi delinquatur; quamvis et errare delinquere 
est. Impune, inquam, vagatur qui nihil deserit. At enim,
si quod debui credere credidi, et aliud denuo puto requirendum,
spero utique aliud esse inveniendum, nullo modo speraturus istud,
nisi quia aut non credideram, qui videbar credidisse, aut desii
credidisse. Ita fidem meam deserens negator invenior. Semel
dixerim: Nemo quaerit, nisi qui aut non habuit aut perdidit. Perdiderat <bibl n="Luo. XV, (??) XI, 5. XVIII, 2(??)"/>
unam ex decem drachmis anus illa, et ideo quaerebat:
ubi tamen invenit, quaerere desiit. Panem vicinus non habebat,
et ideo pulsabat: ubi tamen apertum est. ei, et accepit, pulsare
cessavit. Vidua a iudice petebat audiri, quia non admittebatur: sed
ubi audita est, hactenus institit. Adeo finis est et quaerendi et
pulsandi et petendi. Petenti enim dabitur, inquit, et pulsanti aperietur, <bibl n="Luo. XI, 9"/>
et quaerenti invenietur. Viderit qui quaerit semper, quia
non invenit. Illic enim quaerit ubi non invenietur. Viderit qui
semper pulsat, quia nunquam aperietur. Illuc enim pulsat ubi
nemo est. Viderit qui semper petit, quia nunquam audietur. Ab
eo enim petit qui non audit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Nobis etsi quaerendum est adhuc et semper, ubi tamen quaeri 
oportet? Apud haereticos, ubi omnia extranea et adversaria nostrae
<pb xml:id="v.2.p.14"/>

veritati, ad quos vetamur accedere? Quis servus cibaria
ab extraneo, ne dicam ab inimico domini sui, sperat? Quis miles
ab infoederatis, ne dicam ab hostibus regibus, donativum et stipendium
captat, nisi plane desertor et transfuga et rebellis? Etiam
anus illa intra tectum suum drachmam requirebat, etiam pulsator
ille vicini ianuam tundebat, etiam vidua illa non inimicum, licet
durum, iudicem interpellabat. Nemo inde instrui potest unde destruitur;
nemo ab eo inluminatur a quo contenebratur. Quaeramus
ergo in nostro et a nostris et de nostro, idque dumtaxat quod
salva regula fidei potest in quaestionem devenire.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> Regula est autem fidei, ut iam hinc quid defendamus profiteamur, 
illa scilicet qua creditur unum omnino deum esse nec
alium praeter mundi conditorem, qui universa de nihilo produxerit
per verbum suum primo omnium demissum; id verbum filium
eius appellatum, in nomine dei varie visum a patriarchis, in prophetis
semper auditum, postremo delatum ex spiritu patris dei et
virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero eius et ex ea
natum exisse Iesum Christum, exinde praedicasse novam legem
et novam promissionem regni caelorum, virtutes fecisse, cruci
fixum tertia die resurrexisse, in caelos ereptum sedisse ad dexteram
patris, misisse vicariam vim spiritus sancti, qui credentes
agat, venturum cum claritate ad sumendos sanctos in vitae aeternae
et promissorum caelestium fructum et ad profanos iudicandos
<pb xml:id="v.2.p.15"/>

igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis
restitutione. Haec regula a Christo, ut probabitur, instituta nullas
habet apud nos quaestiones, nisi quas haereses inferunt et
quae haereticos faciunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Celerum manente forma eius in suo ordine quantumlibet 
quaeras et tractes et omnem libidinem curiositatis effundas, si quid
tibi videtur vel ambiguitate pendere vel obscuritate obumbrari.
Est utique frater aliqui doctor gratia scientiae donatus, est aliqui
inter exercitatos, conversatus aliqui tecum curiosus, tecum tamen
quaerens novissime ignorare te melius sciet, ne quod non debeas
noris, quia quod debeas nosti. Fides, inquit, tua te salvum fecit, <bibl n="Luc. XVIII, 42."/>
non exercitatio scripturarum. Fides in regula posita est; habet
legem et salutem de observatione legis: exercitatio autem in curiositate
consistit, habens gloriam solam de peritiae studio. Cedat
curiositas fidei, cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant, aut
quiescant. Adversus regulam nihil scire omnia scire est. Ut non
inimici essent veritatis haeretici, ut de refugiendis eis non praemoneremur,
quale est conferre cum hominibus qui et ipsi adhuc
se quaerere profiteantur? Si enim adhuc vere quaerunt, nihil
adhuc certi repererunt, et ideo, quaecunque videntur interim
tenere, dubitationem suam ostendunt, quamdiu quaerunt. Itaque <bibl n="Matth. XV, 14."/>
tu, qui perinde quaeris, spectans ad eos qui et ipsi quaerunt,
dubius ad dubios, incertus ad incertos, caecus a caecis in
foveam deducaris necesse est. Sed cum decipiendi gratia praetendant
se adhuc quaerere, ut nobis per sollicitudinis iniectionem
tractatus suos insinuent, denique ubi adierunt ad nos,
statim quae dicebant quaerenda esse defendant, iam illos sic
<pb xml:id="v.2.p.16"/>

debemus refutare, ut sciant nos non Christo, sed sibi negatores
esse. Cum enim quaerunt adhuc, nondum tenet; cum autem non
tenent, nondum crediderunt; cum autem nondum crediderunt,
non sunt Christiani. At cum tenent quidem et credunt, quaerendum
tamen dicunt, ut defendant. Antequam defendant, negant
quod confitentur se nondum credidisse, dum quaerunt Qui ergo
nec sibi sunt Christiani, quanto magis nobis? Qui per fallaciam
veniunt, qualem fidem disputant? Cui veritati patrocinantur qui
eam a mendacio inducunt? Sed ipsi de scripturis agunt, et
de scripturis suadent! Aliunde scilicet loqui possent de rebus
fidei, nisi ex litteris fidei?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p> Venimus igitur ad propositum. Hoc enim dirigebamus et
hoc praestruebamus allocutionis praefatione, ut iam hinc de eo
congrediamur de quo adversarii provocant. Scripturas obtendunt,
et hac sua audacia statim quosdam movent. In ipso vero congressu
firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo
dimittunt. Hunc igitur potissimum gradum obstruimus non
admittendi eos ad ullam de scripturis disputationem. Si hae
sunt illae vires eorum, uti eas habere possint, dispici debet,
cui competat possessio scripturarum, ne is admittatur ad eas
cui nullo modo competit.</p></div></div></body></text></TEI>