Impune erratur, nisi delinquatur; quamvis et errare delinquere est. Impune, inquam, vagatur qui nihil deserit. At enim, si quod debui credere credidi, et aliud denuo puto requirendum, spero utique aliud esse inveniendum, nullo modo speraturus istud, nisi quia aut non credideram, qui videbar credidisse, aut desii credidisse. Ita fidem meam deserens negator invenior. Semel dixerim: Nemo quaerit, nisi qui aut non habuit aut perdidit. Perdiderat unam ex decem drachmis anus illa, et ideo quaerebat: ubi tamen invenit, quaerere desiit. Panem vicinus non habebat, et ideo pulsabat: ubi tamen apertum est. ei, et accepit, pulsare cessavit. Vidua a iudice petebat audiri, quia non admittebatur: sed ubi audita est, hactenus institit. Adeo finis est et quaerendi et pulsandi et petendi. Petenti enim dabitur, inquit, et pulsanti aperietur, et quaerenti invenietur. Viderit qui quaerit semper, quia non invenit. Illic enim quaerit ubi non invenietur. Viderit qui semper pulsat, quia nunquam aperietur. Illuc enim pulsat ubi nemo est. Viderit qui semper petit, quia nunquam audietur. Ab eo enim petit qui non audit. Nobis etsi quaerendum est adhuc et semper, ubi tamen quaeri oportet? Apud haereticos, ubi omnia extranea et adversaria nostrae veritati, ad quos vetamur accedere? Quis servus cibaria ab extraneo, ne dicam ab inimico domini sui, sperat? Quis miles ab infoederatis, ne dicam ab hostibus regibus, donativum et stipendium captat, nisi plane desertor et transfuga et rebellis? Etiam anus illa intra tectum suum drachmam requirebat, etiam pulsator ille vicini ianuam tundebat, etiam vidua illa non inimicum, licet durum, iudicem interpellabat. Nemo inde instrui potest unde destruitur; nemo ab eo inluminatur a quo contenebratur. Quaeramus ergo in nostro et a nostris et de nostro, idque dumtaxat quod salva regula fidei potest in quaestionem devenire. Regula est autem fidei, ut iam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur unum omnino deum esse nec alium praeter mundi conditorem, qui universa de nihilo produxerit per verbum suum primo omnium demissum; id verbum filium eius appellatum, in nomine dei varie visum a patriarchis, in prophetis semper auditum, postremo delatum ex spiritu patris dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero eius et ex ea natum exisse Iesum Christum, exinde praedicasse novam legem et novam promissionem regni caelorum, virtutes fecisse, cruci fixum tertia die resurrexisse, in caelos ereptum sedisse ad dexteram patris, misisse vicariam vim spiritus sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum caelestium fructum et ad profanos iudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione. Haec regula a Christo, ut probabitur, instituta nullas habet apud nos quaestiones, nisi quas haereses inferunt et quae haereticos faciunt. Celerum manente forma eius in suo ordine quantumlibet quaeras et tractes et omnem libidinem curiositatis effundas, si quid tibi videtur vel ambiguitate pendere vel obscuritate obumbrari. Est utique frater aliqui doctor gratia scientiae donatus, est aliqui inter exercitatos, conversatus aliqui tecum curiosus, tecum tamen quaerens novissime ignorare te melius sciet, ne quod non debeas noris, quia quod debeas nosti. Fides, inquit, tua te salvum fecit, non exercitatio scripturarum. Fides in regula posita est; habet legem et salutem de observatione legis: exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solam de peritiae studio. Cedat curiositas fidei, cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant, aut quiescant. Adversus regulam nihil scire omnia scire est. Ut non inimici essent veritatis haeretici, ut de refugiendis eis non praemoneremur, quale est conferre cum hominibus qui et ipsi adhuc se quaerere profiteantur? Si enim adhuc vere quaerunt, nihil adhuc certi repererunt, et ideo, quaecunque videntur interim tenere, dubitationem suam ostendunt, quamdiu quaerunt. Itaque tu, qui perinde quaeris, spectans ad eos qui et ipsi quaerunt, dubius ad dubios, incertus ad incertos, caecus a caecis in foveam deducaris necesse est. Sed cum decipiendi gratia praetendant se adhuc quaerere, ut nobis per sollicitudinis iniectionem tractatus suos insinuent, denique ubi adierunt ad nos, statim quae dicebant quaerenda esse defendant, iam illos sic debemus refutare, ut sciant nos non Christo, sed sibi negatores esse. Cum enim quaerunt adhuc, nondum tenet; cum autem non tenent, nondum crediderunt; cum autem nondum crediderunt, non sunt Christiani. At cum tenent quidem et credunt, quaerendum tamen dicunt, ut defendant. Antequam defendant, negant quod confitentur se nondum credidisse, dum quaerunt Qui ergo nec sibi sunt Christiani, quanto magis nobis? Qui per fallaciam veniunt, qualem fidem disputant? Cui veritati patrocinantur qui eam a mendacio inducunt? Sed ipsi de scripturis agunt, et de scripturis suadent! Aliunde scilicet loqui possent de rebus fidei, nisi ex litteris fidei? Venimus igitur ad propositum. Hoc enim dirigebamus et hoc praestruebamus allocutionis praefatione, ut iam hinc de eo congrediamur de quo adversarii provocant. Scripturas obtendunt, et hac sua audacia statim quosdam movent. In ipso vero congressu firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo dimittunt. Hunc igitur potissimum gradum obstruimus non admittendi eos ad ullam de scripturis disputationem. Si hae sunt illae vires eorum, uti eas habere possint, dispici debet, cui competat possessio scripturarum, ne is admittatur ad eas cui nullo modo competit.