<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Ratio autem dicti huius in tribus articulis constitit, in re, in
tempore, in modo. In re, ut quid sit quaerendum consideres,
in tempore, ut quando, in modo, ut quousque. Igitur quaerendum
est quod Christus instituit, utique quamdiu non invenis, utique
donec invenias. Invenisti autem cum credidisti. Nam non credidisses,
si non invenisses, sicut nec quaesisses, nisi ut invenires.
Ad hoc ergo quaerens, ut invenias, et ad hoc inveniens, ut credas.
Omnem prolationem quaerendi et inveniendi credendo fixisti.
Hunc tibi modum statuit fructus ipse quaerendi. Hanc tibi fossam
determinavit ipse qui te non vult aliud credere quam quod
instituit, ideoque nec quaerere. Ceterum si quia et alia tanta ab
aliis sunt instituta, propterea in tantum quaerere debemus in quantum
possumus invenire, semper quaerimus et nunquam omnino
credimus. Ubi enim erit finis quaerendi? ubi statio credendi?
ubi expunctio inveniendi? Apud Marcionem? Sed et Valentinus
proponit, Quaerite et invenietis. Apud Valentinum? Sed et Apelles
hac me pronuntiatione pulsabit, et Hebion et Simon et omnes
ex ordine non habent aliud quo se mihi insinuantes me sibi
addicant. Ero itaque nusquam, dum ubique convenio, Quaerite
<pb xml:id="v.2.p.13"/>

et invenietis, et velut si nusquam; quasi qui nunquam apprehenderim
illud quod Christus instituit, quod quaeri oportet,
quod credi necesse est.</p></div></div></body></text></TEI>