<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa024.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Condicio praesentium temporum etiam hanc admonitionem 
provocat nostram, non oportere nos mirari super haereses istas,
sive quia sunt, futurae enim praenuntiabantur, sive quia fidem quorundam <bibl n="Matth. VII, 15 sqq."/>
subvertunt, ad hoc enim sunt, ut fides habendo temptationem <bibl n="XXIV, 4. 11, 24. I Cor. XI, 19."/>
haberet etiam probationem. Vane ergo et inconsiderato
plerique hoc ipso scandalizantur, quod tantum haereses valeant.
<pb xml:id="v.2.p.4"/>
Quantum, si non fuissent? Cum quid sortitum est ut omnimodo
sit, causam accipit ob quam sit. Haec vim consequitur per
quam sit, ne esse non possit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Febrem denique inter ceteros mortiferos et cruciarios exitus
erogando homini deputatam neque quia est miramur, est enim,
neque quia erogat hominem, ad hoc enim est. Proinde haereses
ad languorem et interitum fidei productas si expavescimus hoc
posse, prius est ut expavescamus hoc eas esse, quae dum sunt,
habent posse, et dum possunt, habent esse. Sed enim febrem
ut malum et de causa et de potentia sua, ut notum est, abominamur
potius quam miramur et, quantum in nobis est, praecavemus,
non habentes abolitionem eius in nostra potestate.
Haereses vero mortem aeternam et maioris ignis ardorem inferentes
malunt quidam mirari quod hoc possint quam devitare
ne possint, cum habeant devitandi potestatem. Ceterum nihil
valebunt, si illas tantum valere non mirentur. Aut enim dum
mirantur, in scandalum subministrantur, aut quia scandalizantur,
ideo mirantur quasi quod tantum valeant ex aliqua veniat veritate.
Mirum scilicet, ut malum vires suas habeat; nisi quod haereses
apud eos multum valeant qui in fide non valent. In pugna
pugilum et gladiatorum plerumque non quia fortis est vincit quis,
aut quia non potest vinci, sed quoniam ille qui victus est nullis
viribus fuit: adeo idem ille victor, bene valenti postea comparatus,
<pb xml:id="v.2.p.5"/>

etiam superatus recedit. Non aliter haereses de quorundam infirmitatibus
habent quod valent, nihil valentes, si in bene valentem
fidem incurrant.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Solent quidem isti infirmiores etiam de quibusdam personis 
ab haeresi captis aedificari in ruinam. Quare illa vel ille fidelisimi
et prudentissimi et usitatissimi in ecclesia in illam partem
transierunt? Quis hoc dicens non ipse sibi respondet neque prudentes
neque fideles neque usitatos aestimandos quos haereses potuerint
demutare? Et hoc mirum, opinor, ut probatus aliqui retro
postea excidat? Saul, bonus prae ceteris, livore postea evertitur.
David, vir bonus secundum cor domini, postea caedis et stupri reus
est. Solomon, omni gratia et sapientia donatus a domino, ad
idololatriam a mulieribus inducitur. Soli enim dei filio servabatur
sine delicto permanere. Quid ergo, si episcopus, si diaconus, si
vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit,
ideo haereses veritatem videbuntur obtinere? Ex personis probamus
fidem, an ex fide personas? Nemo est sapiens, nemo
fidelis, nemo maior, nisi Christianus. Nemo autem Christianus, <bibl n="Matth. X, 22."/>
nisi qui ad finem usque perseveraverit. Tu, ut homo, extrinsecus
unumquemque nosti. Putas quod vides. Vides autem, quousque <bibl n="IV Esdras VIII, 20."/>
oculos habes. Sed oculi, inquit, domini alti. Homo in faciem, <bibl n="I Sam. XVI, 7."/>
deus in praecordia contemplatur. Et ideo contemplatur et ideo <bibl n="II Tim. II, 19."/>
cognoscit dominus qui sunt eius, et plantam, quam non plantavit, <bibl n="Matth. XV, 13."/>
eradicat, et de primis novissimos ostendit: et ventilabrum in <bibl n="Matth. III, 12. Luc. III, 17."/>
manu portat ad purgandam aream suam. Avolent quantum volunt
paleae levis fidei quocunque adflatu temptationum, eo purior massa
frumenti in horrea domini reponetur. Nonne ab ipso domino quidam
discentium scandalizati deverterunt? Nec tamen propterea
<pb xml:id="v.2.p.6"/>

ceteri quoque discedendum a vestigiis eius putaverunt, sed qui
scierunt illum vitae esse verbum et a deo venisse, perseveraverunt
in comitatu eius usque ad finem, cum illis, si vellent et
ipsi discedere, placide obtulisset. Minus est, si et apostolum
<bibl n="II Tim. I, 15. II, 17."/> eius aliqui Phygelus et Hermogenes et Philetus et Hymenaeus
<bibl n="I Tim. I, 20."/> reliquerunt: ipse traditor Christi de apostolis fuit. Miramur de
ecclesiis eius, si a quibusdam deseruntur, cum ea nos ostendunt
<bibl n="I Ioan. II, 19."/> Christianos quae patimur ad exemplum ipsius Christi. Ex nobis,
inquit, prodierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si fuissent ex nobis,
permansissent utique nobiscum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p> Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum
quam apostolicarum litterarum, quae nobis et futuras haereses
praenuntiaverunt et fugiendas praefinierunt, et sicut esse illas
non expavescimus, ita et posse id, propter quod effugiendae sunt,
<bibl n="Matth. VII, 15."/> non miremur. Instruit dominus multos esse venturos sub pellibus
ovium rapaces lupos. Quaenam istae sunt pelles ovium, nisi
nominis Christiani extrinsecus superficies? Qui lupi rapaces,
nisi sensus et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi
intrinsecus delitescentes? Qui pseudoprophetae sunt, nisi falsi
praedicatores? Qui pseudoapostoli, nisi adulteri evangelizatores?
Qui antichristi interim et semper, nisi Christi rebelles? Hoc
erunt haereses non minus doctrinarum perversitate ecclesiam
lacessentes quam tunc antichristus persecutionem atrocitate persequetur;
nisi quod persecutio et martyras facit, haeresis apostatas
<bibl n="I Cor. XI, 19."/> tantum. Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles
quique manifestarentur, tam qui in persecutionibus steterint
quam qui ad haereses non exorbitaverint. Neque enim eos
probabiles intellegi iuvat qui in haeresin fidem demutant;
<pb xml:id="v.2.p.7"/>

sicut ex diverso sibi interpretantur, quia dixerit alibi, Omnia <bibl n="I Thess. V, 21."/>
examinate, quod bonum est tenete. Quasi non liceat omnibus
male examinatis in electionem alicuius mali impingere per errorem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Porro si dissensiones et schismata increpat, quae sine dubio 
mala sunt, et in continenti haereses subiungit. Quod malis adiungat,
malum utique profitetur, et quidem maius, cum ideo credidisse
se dicat de schismatibus et dissensionibus, quia sciret <bibl n="I Cor. XI, 18 sq."/>
etiam haereses oportere esse. Ostendit enim gravioris mali conspectu
de levioribus se facile credidisse, certe non ut ideo de
malis crediderit quia haereses bonae essent, sed uti de peioris
quoque notae temptationibus praemoneret non esse mirandum
quas diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, scilicet
quos non potuerint depravare. Denique si totum capitulum
ad unitatem continendam et separationes coercendas sapit,
haereses vero non minus ab unitate divellunt quam schismata et
dissensiones, sine dubio et haereses in ea condicione reprehensionis
constituit in qua et schismata et dissensiones: ac per hoc
non eos probabiles facit qui in haereses diverterint, cum maxime
diverti ab eiusmodi obiurget, edocens unum omnes loqui et <bibl n="I Cor. I, 10."/>
id ipsum sapere, quod etiam haereses non sinunt.</p></div></div></body></text></TEI>