Condicio praesentium temporum etiam hanc admonitionem provocat nostram, non oportere nos mirari super haereses istas, sive quia sunt, futurae enim praenuntiabantur, sive quia fidem quorundam subvertunt, ad hoc enim sunt, ut fides habendo temptationem haberet etiam probationem. Vane ergo et inconsiderato plerique hoc ipso scandalizantur, quod tantum haereses valeant. Quantum, si non fuissent? Cum quid sortitum est ut omnimodo sit, causam accipit ob quam sit. Haec vim consequitur per quam sit, ne esse non possit. Febrem denique inter ceteros mortiferos et cruciarios exitus erogando homini deputatam neque quia est miramur, est enim, neque quia erogat hominem, ad hoc enim est. Proinde haereses ad languorem et interitum fidei productas si expavescimus hoc posse, prius est ut expavescamus hoc eas esse, quae dum sunt, habent posse, et dum possunt, habent esse. Sed enim febrem ut malum et de causa et de potentia sua, ut notum est, abominamur potius quam miramur et, quantum in nobis est, praecavemus, non habentes abolitionem eius in nostra potestate. Haereses vero mortem aeternam et maioris ignis ardorem inferentes malunt quidam mirari quod hoc possint quam devitare ne possint, cum habeant devitandi potestatem. Ceterum nihil valebunt, si illas tantum valere non mirentur. Aut enim dum mirantur, in scandalum subministrantur, aut quia scandalizantur, ideo mirantur quasi quod tantum valeant ex aliqua veniat veritate. Mirum scilicet, ut malum vires suas habeat; nisi quod haereses apud eos multum valeant qui in fide non valent. In pugna pugilum et gladiatorum plerumque non quia fortis est vincit quis, aut quia non potest vinci, sed quoniam ille qui victus est nullis viribus fuit: adeo idem ille victor, bene valenti postea comparatus, etiam superatus recedit. Non aliter haereses de quorundam infirmitatibus habent quod valent, nihil valentes, si in bene valentem fidem incurrant. Solent quidem isti infirmiores etiam de quibusdam personis ab haeresi captis aedificari in ruinam. Quare illa vel ille fidelisimi et prudentissimi et usitatissimi in ecclesia in illam partem transierunt? Quis hoc dicens non ipse sibi respondet neque prudentes neque fideles neque usitatos aestimandos quos haereses potuerint demutare? Et hoc mirum, opinor, ut probatus aliqui retro postea excidat? Saul, bonus prae ceteris, livore postea evertitur. David, vir bonus secundum cor domini, postea caedis et stupri reus est. Solomon, omni gratia et sapientia donatus a domino, ad idololatriam a mulieribus inducitur. Soli enim dei filio servabatur sine delicto permanere. Quid ergo, si episcopus, si diaconus, si vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit, ideo haereses veritatem videbuntur obtinere? Ex personis probamus fidem, an ex fide personas? Nemo est sapiens, nemo fidelis, nemo maior, nisi Christianus. Nemo autem Christianus, nisi qui ad finem usque perseveraverit. Tu, ut homo, extrinsecus unumquemque nosti. Putas quod vides. Vides autem, quousque oculos habes. Sed oculi, inquit, domini alti. Homo in faciem, deus in praecordia contemplatur. Et ideo contemplatur et ideo cognoscit dominus qui sunt eius, et plantam, quam non plantavit, eradicat, et de primis novissimos ostendit: et ventilabrum in manu portat ad purgandam aream suam. Avolent quantum volunt paleae levis fidei quocunque adflatu temptationum, eo purior massa frumenti in horrea domini reponetur. Nonne ab ipso domino quidam discentium scandalizati deverterunt? Nec tamen propterea ceteri quoque discedendum a vestigiis eius putaverunt, sed qui scierunt illum vitae esse verbum et a deo venisse, perseveraverunt in comitatu eius usque ad finem, cum illis, si vellent et ipsi discedere, placide obtulisset. Minus est, si et apostolum eius aliqui Phygelus et Hermogenes et Philetus et Hymenaeus reliquerunt: ipse traditor Christi de apostolis fuit. Miramur de ecclesiis eius, si a quibusdam deseruntur, cum ea nos ostendunt Christianos quae patimur ad exemplum ipsius Christi. Ex nobis, inquit, prodierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum quam apostolicarum litterarum, quae nobis et futuras haereses praenuntiaverunt et fugiendas praefinierunt, et sicut esse illas non expavescimus, ita et posse id, propter quod effugiendae sunt, non miremur. Instruit dominus multos esse venturos sub pellibus ovium rapaces lupos. Quaenam istae sunt pelles ovium, nisi nominis Christiani extrinsecus superficies? Qui lupi rapaces, nisi sensus et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi intrinsecus delitescentes? Qui pseudoprophetae sunt, nisi falsi praedicatores? Qui pseudoapostoli, nisi adulteri evangelizatores? Qui antichristi interim et semper, nisi Christi rebelles? Hoc erunt haereses non minus doctrinarum perversitate ecclesiam lacessentes quam tunc antichristus persecutionem atrocitate persequetur; nisi quod persecutio et martyras facit, haeresis apostatas tantum. Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles quique manifestarentur, tam qui in persecutionibus steterint quam qui ad haereses non exorbitaverint. Neque enim eos probabiles intellegi iuvat qui in haeresin fidem demutant; sicut ex diverso sibi interpretantur, quia dixerit alibi, Omnia examinate, quod bonum est tenete. Quasi non liceat omnibus male examinatis in electionem alicuius mali impingere per errorem. Porro si dissensiones et schismata increpat, quae sine dubio mala sunt, et in continenti haereses subiungit. Quod malis adiungat, malum utique profitetur, et quidem maius, cum ideo credidisse se dicat de schismatibus et dissensionibus, quia sciret etiam haereses oportere esse. Ostendit enim gravioris mali conspectu de levioribus se facile credidisse, certe non ut ideo de malis crediderit quia haereses bonae essent, sed uti de peioris quoque notae temptationibus praemoneret non esse mirandum quas diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, scilicet quos non potuerint depravare. Denique si totum capitulum ad unitatem continendam et separationes coercendas sapit, haereses vero non minus ab unitate divellunt quam schismata et dissensiones, sine dubio et haereses in ea condicione reprehensionis constituit in qua et schismata et dissensiones: ac per hoc non eos probabiles facit qui in haereses diverterint, cum maxime diverti ab eiusmodi obiurget, edocens unum omnes loqui et id ipsum sapere, quod etiam haereses non sinunt.