<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat2"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Ne illa quidem impatientiae species excusatur, [in amissione <lb n="15"/>
            nostrorum] cui aliqua doloris patrocinatur adsertio. <lb/>
            praeponendus est enim respectus denuntiationis apostoli, <lb/>
            qui ait: ne contristemini dormitione cuiusquam, <lb/>
            sicut nationes, quae spe carent. et merito. credentes <lb/>
            enim resurrectionem Christi in nostram quoque credimus. <lb n="20"/>
            propter quos ille et obiit et resurrexit. ergo cum constet de <lb/>
            resurrectione mortuorum, uacat dolor mortis, uacat et impa* <lb/>
            tientia doloris. cur enim doleas, si perisse non credis? cur <lb/>
            impatienter feras subductum interim quem credis reuersurum? <lb/>
            profectio est quam putas mortem. non est lugendus qui antecedit,<lb n="25"/>
            sed plane desiderandus. id quoque desiderium patientia

<note type="footnote">1] cf. Matth. 12, 36. 18] I Thess. 4, 13. </note>

<note type="footnote"> 2 dominus arcet <hi rend="italic">B,</hi> dominus <hi rend="italic">PMNF</hi> 8 admonuerat <hi rend="italic">Blmg</hi> hic iam <lb/>
            aide <hi rend="italic">scripst:</hi> hic iam de <hi rend="italic">PM,</hi> hic de <hi rend="italic">N,</hi> ne iam de <hi rend="italic">F,</hi> adiciam de <lb/>
            <hi rend="italic">OehUrus</hi> uoluptatem <hi rend="italic">scripsi:</hi> uoluntatem <hi rend="italic">PMNF,</hi> uoluntate <hi rend="italic">RB,</hi> <lb/>
            uoluptate <hi rend="italic">Oel reliqui</hi> 4 iniuria <hi rend="italic">P</hi> (a <hi rend="italic">ex</hi> ę), iniuriae <hi rend="italic">MNF</hi> patientiam <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> patientia <hi rend="italic">MNF,</hi> (in)pationtia <hi rend="italic">fort</hi>. 6 concedet. <hi rend="italic">F</hi> 8 misit <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> remisit <hi rend="italic">P</hi> (r <hi rend="italic">del. R) MNF,</hi> emisit <hi rend="italic">R uulgo</hi> 12 abis <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            ibis <hi rend="italic">PMNFB</hi> 14 uoluptas <hi rend="italic">Urs:</hi> uoluntas <hi rend="italic">PMNF</hi> 15 excusator <hi rend="italic">F</hi> in <lb/>
            amissione nostrorum <hi rend="italic">seclusi</hi> 16 cui <hi rend="italic">scripsi:</hi> ubi <hi rend="italic">PMNF</hi> 22 uacat <lb/>
            (alt.)-doloris <hi rend="italic">om. F</hi> 23 enim <hi rend="italic">F,</hi> ergo <hi rend="italic">PMN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="15"/>
            temperandum. cur enim. immoderate feras. abisse quem mox, <lb/>
            subsequeris? ceterum impatientia in huiusmodi et spei nostrae <lb/>
            male ominatur et fidem praeuaricatur. et Christum laedimus, <lb/>
            cum euocatos quosque ab illo quasi miserandos non aequanimiter <lb/>
            accipimus. cupio, inquit apostolus, recipi iam et <lb n="5"/>
            esse cum domino. quanto melius ostendit uotum! Christianorum <lb/>
            ergo uotum, si alios consecutos impatienter dolemus, <lb/>
            ipsi consequi nolumus. 
</p></div></div></body></text></TEI>