Ne illa quidem impatientiae species excusatur, [in amissione nostrorum] cui aliqua doloris patrocinatur adsertio. praeponendus est enim respectus denuntiationis apostoli, qui ait: ne contristemini dormitione cuiusquam, sicut nationes, quae spe carent. et merito. credentes enim resurrectionem Christi in nostram quoque credimus. propter quos ille et obiit et resurrexit. ergo cum constet de resurrectione mortuorum, uacat dolor mortis, uacat et impa* tientia doloris. cur enim doleas, si perisse non credis? cur impatienter feras subductum interim quem credis reuersurum? profectio est quam putas mortem. non est lugendus qui antecedit, sed plane desiderandus. id quoque desiderium patientia 1] cf. Matth. 12, 36. 18] I Thess. 4, 13. 2 dominus arcet B, dominus PMNF 8 admonuerat Blmg hic iam aide scripst: hic iam de PM, hic de N, ne iam de F, adiciam de OehUrus uoluptatem scripsi: uoluntatem PMNF, uoluntate RB, uoluptate Oel reliqui 4 iniuria P (a ex ę), iniuriae MNF patientiam P, patientia MNF, (in)pationtia fort . 6 concedet. F 8 misit scripsi: remisit P (r del. R) MNF, emisit R uulgo 12 abis Gel: ibis PMNFB 14 uoluptas Urs: uoluntas PMNF 15 excusator F in amissione nostrorum seclusi 16 cui scripsi: ubi PMNF 22 uacat (alt.)-doloris om. F 23 enim F, ergo PMN temperandum. cur enim. immoderate feras. abisse quem mox, subsequeris? ceterum impatientia in huiusmodi et spei nostrae male ominatur et fidem praeuaricatur. et Christum laedimus, cum euocatos quosque ab illo quasi miserandos non aequanimiter accipimus. cupio, inquit apostolus, recipi iam et esse cum domino. quanto melius ostendit uotum! Christianorum ergo uotum, si alios consecutos impatienter dolemus, ipsi consequi nolumus.