Ipsam animam ipsumque corpus in saeculo isto èXPOsitum omnibus ad iniuriam gerimus eiusque iniuriae patientiam summus: minorum delibatione laedemur? absit \'a seruo Christi tale inquinamentum, ut patientia maioribus temptationinus praeparata in friuolis excidat! si manu quis temptauerit prouocare, praesto est dominica monela: uerberanti te, inquit, in faciem etiam alteram genam obuerte. fatigetur improbitas patientia tua; quiuis ictus illi sit dolore et contumelia constrictus. plus improbum illum caedis sustinendo, grauius a domino uapulaturum; ab eo enim uapulabit, cuius gratia sustines. si linguae amaritudo maledicto siue conuicio eruperit, respice dictum: cum uos maledixerint, gaudete. dominus ipse maledictus in lege est et tamen solus est benedictus. igitur dominum serui consequamur et maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus. si parum aequanimiter audiam dictum aliquod in me proteruum aut nequam, reddam et ipse amaritudinis uicem necesse est, aut cruciabor impatientia muta. cum ergo (re)percussero maledictis, quomodo secutus inueniar doctrinam domini, qua traditum est non uasculorum inquinamentis, sed eorum, quae ex ore promuntur, hominem communicari, item: 8] Matth. 5, 89. 14] Matth. 5, 11. 15] cf. Deut. 21, 23. Gal. 3, 18. 22] cf. Marc. 7, 15. 18. 3 ipsum qui corpus Oehlerus Õ Bubimus. minorum uulgo delibatione JR*, deliberatione PMNFR1 6 in patientia N 8 pronocare R3, pronocari PMNFS1 10 qui ius P, cuius R,1 illi scripsi: ille PMNF 12 napulaturum acripsi; uapulaturus PMNF, uapulat RB, uapulabit Lat uerba grauius-Qapulatorum in libris tnU. post conatrictus tradita huc transtuli enim om. P (add. R ex Hvrsaugiensx) uapulabit B, uapulauit PMNF 15 benedictas F 20 repercussero seripsi: pereassero PMNF 21 maledictis Eng: maledictua PMNF, maledicto Bmg doctrinam Otn. P (add. R ex Hirsaugiensi) M (add. m. 1) 23 promunitur P (corr. B) communicari Rmg: communicare PMN, coinquinari F et Hirsaugiensis teste Rhenano , manere nos omnis uani et superuacui dicti reatum? sequitur ergo, ut a quo nos dominus arcet, idem ab alio aequanimiter pati admoneat. hic iam ui de patientiae uoluptatem. nam omnis iniuria, seu lingua seu manu incussa, cum patientiam offenderit, eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petra constantissimae duritiae libratum et obtusum. concidet enim ibidem inrita opera et infructuosa et nonnumquam repercussum in eum, qui misit, reciproco impetu saeuiet. nempe idcirco quis te, laedit, ut doleas, quia fructus laedentis in dolore laesi est. ergo cum fructum eius euerteris non dolendo, ipse doleat necesse est amissione fructus sui. tunc tu non modo inlaesus abis, quod etiam solum tibi sufficit, sed insuper aduersarii tui et frustratione oblectatus et dolore defensus. haec est patientiae utilitas et uoluptas.