<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat2"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc principali praecepto, quo ne digne quidem malefacere <lb/>
            concessum, uniuersa patientiae disciplina succincta est. <lb/>
            iam uero percurrentibus nobis causas impatientiae cetera <lb n="10"/>
            quoque praecepta suis locis respondebunt. si detrimento rei <lb/>
            familiaris animus concitatur, omni paene in loco contemnendo <lb/>
            saeculo scripturis dominicis commonetur; nec maior ad pecuniae <lb/>
            contemptum exhortatio subiacet, quam quod ipse dominus <lb/>
            in nullis diuitiis inuenitur. semper pauperes iustificat, diuites <lb n="15"/>
            praedamnat. ita detriment(or)um patientiae fastidium opulentiae <lb/>
            praeministrauit, demonstrans per abiectionem diuitiarum laesuras <lb/>
            quoque earum computandas non esse. quod ergo nobis <lb/>
            appetere minime opus est, quia nec dominus appetiuit, detruncatum <lb/>
            uel etiam ademptum non aegre sustinere debemus. <lb n="20"/>
            cupiditatem omnium malorum radicem spiritus domini per <lb/>
            apostolum pronuntiauit. eam non in concupiscentia alieni <lb/>
            tantum constitutam interpretemur: nam et quod nostrum uidetur <lb/>
            alienum est; nihil enim nostrum, quoniam dei omnia, cuius <lb/>
            ipsi quoque nos. itaque si damno adfecti impatienter

<note type="footnote">1] cf. Matth. 5, 22. 4] Matth. 5, 44. 21] cf. I Tim. 6, 10. </note>

<note type="footnote"> 3 exemtum <hi rend="italic">PM</hi> exempto-ueneno <hi rend="italic">F</hi> 7 adquirat? <hi rend="italic">RB</hi> 8 <hi rend="italic">aliter</hi> <lb/>
            disiinxi <hi rend="italic">capita: uulgo inde a uerbis</hi> iam uero <hi rend="italic">incipit c. VII</hi> quo <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> quando <hi rend="italic">PMNF (quod in dicatiuum non admittit apud Tertul- <lb/>
            Uanum)</hi> digne <hi rend="italic">(id est</hi> iure) <hi rend="italic">PMNB3,</hi> linguae <hi rend="italic">FBl</hi> 9 concessum <hi rend="italic">F,</hi> <lb/>
            concerautn est <hi rend="italic">PMN uerba</hi> uniueraa-succincta est tłł <hi rend="italic">libris mss. post</hi> <lb/>
            praecepto tradita <hi rend="italic">huc transtuli</hi> 12 contemnendo <hi rend="italic">MF,</hi> de contemnendo <lb/>
            <hi rend="italic">PN</hi> 14 contemtum <hi rend="italic">PN</hi> 16 detrimentorum <hi rend="italic">Urs:</hi> detrimentum <hi rend="italic">PMNF <lb/>
            reliqui</hi> 17 abroctionem <hi rend="italic">N</hi> 22 non <hi rend="italic">om. F</hi> alicui <hi rend="italic">F</hi> 25 impatientes <lb/>
            erimus 223\' </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="12"/>
            senserimus, . de non nostro amissum dolentes adfines cupiditatis <lb/>
            deprehendemur.. alienum quaerimus, cum alienum amissum <lb/>
            aegre sustinemus. qui damni impatientia concitatur terrena <lb/>
            caelestibus anteponendo, de proximo in deum peccat. spiritum <lb/>
            enim, quem a domino sumpsit, saecularis rei gratia concutit. <lb n="5"/>
            libenter igitur terrena amittamus, (ut) caelestia tueamur. <lb/>
            totum licet saeculum pereat, dum patientiam lucrifaciam. iam <lb/>
            qui minutum sibi aliquid aut furto aut ui aut etiam ignauia <lb/>
            non constanter sustinere constituit, nescio an facile uel ex <lb/>
            animo ipse rei suae manum inferre possit in causa elemosynae. <lb n="10"/>
            quis enim ab alio secari omnino non sustinens ipse ferrum <lb/>
            in corpore suo ducit? patientia in detrimentis exercitatio <lb/>
            est largiendi et communicandi. non piget donare eum, qui <lb/>
            non timet perdere. alioquin quomodo duas habens tunicas <lb/>
            alteram earum nudo dabit, nisi idem sit, qui auferenti tunicam<lb n="15"/>
            etiam pallium offerre possit? quomodo amicos de mammona <lb/>
            . fabricabimus nobis, si eum in tantum amauerimus, <lb/>
            ut amissum non sufferamus? peribimus cum perdito qui <lb/>
            hic inuenimus ubi habemus amittere. gentilium est omnibus <lb/>
            detrimentis impatientiam adhibere, qui rem pecuniariam <lb n="20"/>
            fortasse animae anteponant., nam id faciunt, cum lucri cupiditatibus <lb/>
            quaestuosa pericula mercimoniorum in mari exercent, <lb/>
            cum pecuniae causa etiam in foro nihil f damnationi timendum <lb/>
            adgredi dubitant, cum denique ludo et castris sese <lb/>
            locant, cum peruia inmemores bestiarum latrocinantur. nos <lb n="25"/>
            uero secundum diuersitatem, qua cum illis sumus, non

<note type="footnote"> 14] cf. Luc. 3, 11. 15] cf. Mattb. 5, 40. 16] cf. Luc. 16, 9. </note>

<note type="footnote"> 1 de non nostro <hi rend="italic">Rig:</hi> non de nostro <hi rend="italic">PMNF</hi> 3 sustineamus <hi rend="italic">P (del</hi>. <lb/>
            a w. 1) 5 a deo <hi rend="italic">N</hi> 6 libentes <hi rend="italic">F Hirsaugiensis teste Bhmano</hi> ut <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 8 furto ant ui <hi rend="italic">B,</hi> furto <hi rend="italic">PMNF</hi> 10 possit scripsi: poiset <lb/>
            <hi rend="italic">PMNF</hi> elemosine <hi rend="italic">PMNF</hi> 13 quae <hi rend="italic">F</hi> 17 fabricamUB <hi rend="italic">F</hi> 18 perdito<lb/>
             qui <hi rend="italic">scripsi:</hi> perdito. quid <hi rend="italic">PMNF</hi> 19 amittere? uulgo 20 pecuniarum <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 21 id <hi rend="italic">scrtpsi:</hi> et <hi rend="italic">PMNF,</hi> quid <hi rend="italic">Lat</hi> 2o peruia <hi rend="italic">(offene</hi> <lb/>
            Baumlichkeiten) <hi rend="italic">PMNFB1,</hi> per uiam <hi rend="italic">B* reliqui</hi> inmemores <hi rend="italic">PMNFBlB</hi> <lb/>
            mg, more <hi rend="italic">R3 B,</hi> in morem <hi rend="italic">Oehierus</hi> bestiarum <hi rend="italic">id est canum (FAtg)</hi> <lb/>
            26 qua cum illis in <hi rend="italic">M bis; del. m. 3:</hi> qua contrarii illis sumus <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="13"/>
            animam pro pecunia, sed pecuniam pro anima deponere conuenit, <lb/>
            seu sponte in largiendo seu patienter in amittendo. 
</p></div></div></body></text></TEI>