<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat2"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Ipsa adeo est, quae fidem et subsequitur et antecedit. <lb/>
            denique Abraham deo credidit et iustitiae deputatus ab illo <lb/>
            est; sed fidem eius patientia probauit, cum filium immolare <lb/>
            iussus ad fidei, non temptationem dixerim, sed typicam <lb/>
            contestationem, - ceterum deus quem iustitiae deputasset <lb n="10"/>
            sciebat- tam graue praeceptum, quod nec domino perfici <lb/>
            placebat, patienter et audiuit et, si deus uoluisset, implesset. <lb/>
            merito ergo benedictus, quia et fidelis; merito fidelis, quia <lb/>
            et patiens. ita fides patientia inluminata, cum in nationes <lb/>
            seminaretur per semen Abrahae, quod est Christus, et gratiam <lb n="15"/>
            legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi adiutricem <lb/>
            suam patientiam praefecit, quod ea sola ad iustitiae doctrinam <lb/>
            retro defuisset. nam olim et oculum pro oculo et <lb/>
            dentem pro dente repetebant et malum malo fenerabant. nondum <lb/>
            enim patientia in terris, quia nec fides. scilicet interim <lb n="20"/>
            impatientia occasionibus legis fruebatur. facile erat absente <lb/>
            domino patientiae et magistro. qui postquam suqeruenit et <lb/>
            gratiam fidei patientia composuit, iam nec uerbo quidem

<note type="footnote"> 7] cf. Gen. 15, 6. 13] cf. Gen. 22, 17. 18. 18] cf. Exod. 21, 24. </note>

<note type="footnote"> 1 per impatientiam <hi rend="italic">addidi (hoc enim dicere uult auctor: quia</hi> omnium <lb/>
            <hi rend="italic">delictorum causa fuit impatientia, eadem et causa fuit interitvв)</hi> 2 <hi rend="italic">delere<lb/>
             olim uolui ut spuria uerba</hi> quomodo autem-etiam uidendi, <hi rend="italic">ut<lb/>
             quae refragari uideantur eis, quae xwpra</hi> dicit <hi rend="italic">auctor-</hi> ne per singula <lb/>
            peruagemnr. <hi rend="italic">ted animaduertendum est duo hic patientiae genera ab auctore<lb/>
             distingui, mbsequentis scilicet fidem et antecedeniis (cf. I. 6). wt<lb/>
             autem supra subsequentis patientiae exempla proferuntur, ita hic antecedentis<lb/>
             </hi>. 3 ipso <hi rend="italic">MNF,</hi> ipsi <hi rend="italic">Puulgo</hi> 9 iussus <hi rend="italic">MNF,</hi> iussus est <hi rend="italic">P uulgo</hi> <lb/>
            10 <hi rend="italic">parenthesin indicaui:</hi> contestationem. ceterum deus.... sciebat tam <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 12 amplesset <hi rend="italic">F</hi> 15 per sanctum abrahae <hi rend="italic">F</hi> 16 aductricem <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            17 sapientiam <hi rend="italic">P (in mg</hi>. patientiam <hi rend="italic">corr. R ex Hirsaugiensi)</hi> 18 et olim <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="11"/>
            lacessere nec \'fatue\' quidem dicere sine iudicii periculo licet. <lb/>
            prohibita ira restricti animi, compressa petulantia manus, <lb/>
            exemptum linguae uenenum. plus lex quam amisit inuenit. <lb/>
            dicente Christo: diligite inimicos uestros et maledicentibus <lb/>
            benedicite et orate pro persecutoribus <lb n="5"/>
            uestris, ut filii sitis patris uestri caelestis. uides, <lb/>
            quem nobis patrem patientia adquirat. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc principali praecepto, quo ne digne quidem malefacere <lb/>
            concessum, uniuersa patientiae disciplina succincta est. <lb/>
            iam uero percurrentibus nobis causas impatientiae cetera <lb n="10"/>
            quoque praecepta suis locis respondebunt. si detrimento rei <lb/>
            familiaris animus concitatur, omni paene in loco contemnendo <lb/>
            saeculo scripturis dominicis commonetur; nec maior ad pecuniae <lb/>
            contemptum exhortatio subiacet, quam quod ipse dominus <lb/>
            in nullis diuitiis inuenitur. semper pauperes iustificat, diuites <lb n="15"/>
            praedamnat. ita detriment(or)um patientiae fastidium opulentiae <lb/>
            praeministrauit, demonstrans per abiectionem diuitiarum laesuras <lb/>
            quoque earum computandas non esse. quod ergo nobis <lb/>
            appetere minime opus est, quia nec dominus appetiuit, detruncatum <lb/>
            uel etiam ademptum non aegre sustinere debemus. <lb n="20"/>
            cupiditatem omnium malorum radicem spiritus domini per <lb/>
            apostolum pronuntiauit. eam non in concupiscentia alieni <lb/>
            tantum constitutam interpretemur: nam et quod nostrum uidetur <lb/>
            alienum est; nihil enim nostrum, quoniam dei omnia, cuius <lb/>
            ipsi quoque nos. itaque si damno adfecti impatienter

<note type="footnote">1] cf. Matth. 5, 22. 4] Matth. 5, 44. 21] cf. I Tim. 6, 10. </note>

<note type="footnote"> 3 exemtum <hi rend="italic">PM</hi> exempto-ueneno <hi rend="italic">F</hi> 7 adquirat? <hi rend="italic">RB</hi> 8 <hi rend="italic">aliter</hi> <lb/>
            disiinxi <hi rend="italic">capita: uulgo inde a uerbis</hi> iam uero <hi rend="italic">incipit c. VII</hi> quo <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> quando <hi rend="italic">PMNF (quod in dicatiuum non admittit apud Tertul- <lb/>
            Uanum)</hi> digne <hi rend="italic">(id est</hi> iure) <hi rend="italic">PMNB3,</hi> linguae <hi rend="italic">FBl</hi> 9 concessum <hi rend="italic">F,</hi> <lb/>
            concerautn est <hi rend="italic">PMN uerba</hi> uniueraa-succincta est tłł <hi rend="italic">libris mss. post</hi> <lb/>
            praecepto tradita <hi rend="italic">huc transtuli</hi> 12 contemnendo <hi rend="italic">MF,</hi> de contemnendo <lb/>
            <hi rend="italic">PN</hi> 14 contemtum <hi rend="italic">PN</hi> 16 detrimentorum <hi rend="italic">Urs:</hi> detrimentum <hi rend="italic">PMNF <lb/>
            reliqui</hi> 17 abroctionem <hi rend="italic">N</hi> 22 non <hi rend="italic">om. F</hi> alicui <hi rend="italic">F</hi> 25 impatientes <lb/>
            erimus 223\' </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="12"/>
            senserimus, . de non nostro amissum dolentes adfines cupiditatis <lb/>
            deprehendemur.. alienum quaerimus, cum alienum amissum <lb/>
            aegre sustinemus. qui damni impatientia concitatur terrena <lb/>
            caelestibus anteponendo, de proximo in deum peccat. spiritum <lb/>
            enim, quem a domino sumpsit, saecularis rei gratia concutit. <lb n="5"/>
            libenter igitur terrena amittamus, (ut) caelestia tueamur. <lb/>
            totum licet saeculum pereat, dum patientiam lucrifaciam. iam <lb/>
            qui minutum sibi aliquid aut furto aut ui aut etiam ignauia <lb/>
            non constanter sustinere constituit, nescio an facile uel ex <lb/>
            animo ipse rei suae manum inferre possit in causa elemosynae. <lb n="10"/>
            quis enim ab alio secari omnino non sustinens ipse ferrum <lb/>
            in corpore suo ducit? patientia in detrimentis exercitatio <lb/>
            est largiendi et communicandi. non piget donare eum, qui <lb/>
            non timet perdere. alioquin quomodo duas habens tunicas <lb/>
            alteram earum nudo dabit, nisi idem sit, qui auferenti tunicam<lb n="15"/>
            etiam pallium offerre possit? quomodo amicos de mammona <lb/>
            . fabricabimus nobis, si eum in tantum amauerimus, <lb/>
            ut amissum non sufferamus? peribimus cum perdito qui <lb/>
            hic inuenimus ubi habemus amittere. gentilium est omnibus <lb/>
            detrimentis impatientiam adhibere, qui rem pecuniariam <lb n="20"/>
            fortasse animae anteponant., nam id faciunt, cum lucri cupiditatibus <lb/>
            quaestuosa pericula mercimoniorum in mari exercent, <lb/>
            cum pecuniae causa etiam in foro nihil f damnationi timendum <lb/>
            adgredi dubitant, cum denique ludo et castris sese <lb/>
            locant, cum peruia inmemores bestiarum latrocinantur. nos <lb n="25"/>
            uero secundum diuersitatem, qua cum illis sumus, non

<note type="footnote"> 14] cf. Luc. 3, 11. 15] cf. Mattb. 5, 40. 16] cf. Luc. 16, 9. </note>

<note type="footnote"> 1 de non nostro <hi rend="italic">Rig:</hi> non de nostro <hi rend="italic">PMNF</hi> 3 sustineamus <hi rend="italic">P (del</hi>. <lb/>
            a w. 1) 5 a deo <hi rend="italic">N</hi> 6 libentes <hi rend="italic">F Hirsaugiensis teste Bhmano</hi> ut <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 8 furto ant ui <hi rend="italic">B,</hi> furto <hi rend="italic">PMNF</hi> 10 possit scripsi: poiset <lb/>
            <hi rend="italic">PMNF</hi> elemosine <hi rend="italic">PMNF</hi> 13 quae <hi rend="italic">F</hi> 17 fabricamUB <hi rend="italic">F</hi> 18 perdito<lb/>
             qui <hi rend="italic">scripsi:</hi> perdito. quid <hi rend="italic">PMNF</hi> 19 amittere? uulgo 20 pecuniarum <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 21 id <hi rend="italic">scrtpsi:</hi> et <hi rend="italic">PMNF,</hi> quid <hi rend="italic">Lat</hi> 2o peruia <hi rend="italic">(offene</hi> <lb/>
            Baumlichkeiten) <hi rend="italic">PMNFB1,</hi> per uiam <hi rend="italic">B* reliqui</hi> inmemores <hi rend="italic">PMNFBlB</hi> <lb/>
            mg, more <hi rend="italic">R3 B,</hi> in morem <hi rend="italic">Oehierus</hi> bestiarum <hi rend="italic">id est canum (FAtg)</hi> <lb/>
            26 qua cum illis in <hi rend="italic">M bis; del. m. 3:</hi> qua contrarii illis sumus <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="13"/>
            animam pro pecunia, sed pecuniam pro anima deponere conuenit, <lb/>
            seu sponte in largiendo seu patienter in amittendo. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Ipsam animam ipsumque corpus in saeculo isto èXPOsitum <lb/>
            omnibus ad iniuriam gerimus eiusque iniuriae patientiam <lb/>
            summus: minorum delibatione laedemur? absit \'a seruo <lb n="5"/>
            Christi tale inquinamentum, ut patientia maioribus temptationinus <lb/>
            praeparata in friuolis excidat! si manu quis temptauerit <lb/>
            prouocare, praesto est dominica monela: uerberanti te, <lb/>
            inquit, in faciem etiam alteram genam obuerte. <lb/>
            fatigetur improbitas patientia tua; quiuis ictus illi sit dolore <lb n="10"/>
            et contumelia constrictus. plus improbum illum caedis sustinendo, <lb/>
            grauius a domino uapulaturum; ab eo enim uapulabit, <lb/>
            cuius gratia sustines. si linguae amaritudo maledicto siue <lb/>
            conuicio eruperit, respice dictum: cum uos maledixerint, <lb/>
            gaudete. dominus ipse maledictus in lege est et tamen <lb n="15"/>
            solus est benedictus. igitur dominum serui consequamur et <lb/>
            maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus. si parum <lb/>
            aequanimiter audiam dictum aliquod in me proteruum aut <lb/>
            nequam, reddam et ipse amaritudinis uicem necesse est, <lb/>
            aut cruciabor impatientia muta. cum ergo (re)percussero <lb n="20"/>
            maledictis, quomodo secutus inueniar doctrinam domini, <lb/>
            qua traditum est non uasculorum inquinamentis, sed eorum, <lb/>
            quae ex ore promuntur, hominem communicari, item:

<note type="footnote"> 8] Matth. 5, 89. 14] Matth. 5, 11. 15] cf. Deut. 21, 23. Gal. <lb/>
            3, 18. 22] cf. Marc. 7, 15. 18. </note>

<note type="footnote"> 3 ipsum qui corpus <hi rend="italic">Oehlerus</hi> Õ Bubimus. minorum <hi rend="italic">uulgo</hi> delibatione <lb/>
            <hi rend="italic">JR*,</hi> deliberatione <hi rend="italic">PMNFR1</hi> 6 in patientia <hi rend="italic">N</hi> 8 pronocare <hi rend="italic">R3,</hi> <lb/>
            pronocari <hi rend="italic">PMNFS1</hi> 10 qui ius <hi rend="italic">P,</hi> cuius R,1 illi <hi rend="italic">scripsi:</hi> ille <hi rend="italic">PMNF</hi> <lb/>
            12 napulaturum <hi rend="italic">acripsi;</hi> uapulaturus <hi rend="italic">PMNF,</hi> uapulat <hi rend="italic">RB,</hi> uapulabit <hi rend="italic">Lat <lb/>
            uerba</hi> grauius-Qapulatorum in <hi rend="italic">libris</hi> tnU. <hi rend="italic">post</hi> conatrictus <hi rend="italic">tradita</hi> huc <lb/>
            <hi rend="italic">transtuli</hi> enim <hi rend="italic">om. P (add. R ex Hvrsaugiensx)</hi> uapulabit <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            uapulauit <hi rend="italic">PMNF</hi> 15 benedictas <hi rend="italic">F</hi> 20 repercussero <hi rend="italic">seripsi:</hi> pereassero <lb/>
            <hi rend="italic">PMNF</hi> 21 maledictis <hi rend="italic">Eng:</hi> maledictua <hi rend="italic">PMNF,</hi> maledicto <lb/>
            <hi rend="italic">Bmg</hi> doctrinam Otn. <hi rend="italic">P (add. R ex Hirsaugiensi) M (add. m. 1)</hi> <lb/>
            23 promunitur <hi rend="italic">P</hi> (corr. <hi rend="italic">B)</hi> communicari <hi rend="italic">Rmg:</hi> communicare <hi rend="italic">PMN,</hi> <lb/>
            coinquinari <hi rend="italic">F et Hirsaugiensis teste Rhenano</hi>, </note> <lb/>
             
<pb n="14"/>
            manere nos omnis uani et superuacui dicti reatum? sequitur <lb/>
            ergo, ut a quo nos dominus arcet, idem ab alio aequanimiter <lb/>
            pati admoneat. hic iam <add>ui</add>de patientiae uoluptatem. nam omnis <lb/>
            iniuria, seu lingua seu manu incussa, cum patientiam offenderit, <lb/>
            eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petra<lb n="5"/>
            constantissimae duritiae libratum et obtusum. concidet enim <lb/>
            ibidem inrita opera et infructuosa et nonnumquam repercussum <lb/>
            in eum, qui misit, reciproco impetu saeuiet. nempe idcirco <lb/>
            quis te, laedit, ut doleas, quia fructus laedentis in dolore laesi <lb/>
            est. ergo cum fructum eius euerteris non dolendo, ipse doleat<lb n="10"/>
            necesse est amissione fructus sui. tunc tu non modo inlaesus <lb/>
            abis, quod etiam solum tibi sufficit, sed insuper aduersarii <lb/>
            tui et frustratione oblectatus et dolore defensus. haec est <lb/>
            patientiae utilitas et uoluptas. <lb/>
            
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Ne illa quidem impatientiae species excusatur, [in amissione <lb n="15"/>
            nostrorum] cui aliqua doloris patrocinatur adsertio. <lb/>
            praeponendus est enim respectus denuntiationis apostoli, <lb/>
            qui ait: ne contristemini dormitione cuiusquam, <lb/>
            sicut nationes, quae spe carent. et merito. credentes <lb/>
            enim resurrectionem Christi in nostram quoque credimus. <lb n="20"/>
            propter quos ille et obiit et resurrexit. ergo cum constet de <lb/>
            resurrectione mortuorum, uacat dolor mortis, uacat et impa* <lb/>
            tientia doloris. cur enim doleas, si perisse non credis? cur <lb/>
            impatienter feras subductum interim quem credis reuersurum? <lb/>
            profectio est quam putas mortem. non est lugendus qui antecedit,<lb n="25"/>
            sed plane desiderandus. id quoque desiderium patientia

<note type="footnote">1] cf. Matth. 12, 36. 18] I Thess. 4, 13. </note>

<note type="footnote"> 2 dominus arcet <hi rend="italic">B,</hi> dominus <hi rend="italic">PMNF</hi> 8 admonuerat <hi rend="italic">Blmg</hi> hic iam <lb/>
            aide <hi rend="italic">scripst:</hi> hic iam de <hi rend="italic">PM,</hi> hic de <hi rend="italic">N,</hi> ne iam de <hi rend="italic">F,</hi> adiciam de <lb/>
            <hi rend="italic">OehUrus</hi> uoluptatem <hi rend="italic">scripsi:</hi> uoluntatem <hi rend="italic">PMNF,</hi> uoluntate <hi rend="italic">RB,</hi> <lb/>
            uoluptate <hi rend="italic">Oel reliqui</hi> 4 iniuria <hi rend="italic">P</hi> (a <hi rend="italic">ex</hi> ę), iniuriae <hi rend="italic">MNF</hi> patientiam <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> patientia <hi rend="italic">MNF,</hi> (in)pationtia <hi rend="italic">fort</hi>. 6 concedet. <hi rend="italic">F</hi> 8 misit <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> remisit <hi rend="italic">P</hi> (r <hi rend="italic">del. R) MNF,</hi> emisit <hi rend="italic">R uulgo</hi> 12 abis <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            ibis <hi rend="italic">PMNFB</hi> 14 uoluptas <hi rend="italic">Urs:</hi> uoluntas <hi rend="italic">PMNF</hi> 15 excusator <hi rend="italic">F</hi> in <lb/>
            amissione nostrorum <hi rend="italic">seclusi</hi> 16 cui <hi rend="italic">scripsi:</hi> ubi <hi rend="italic">PMNF</hi> 22 uacat <lb/>
            (alt.)-doloris <hi rend="italic">om. F</hi> 23 enim <hi rend="italic">F,</hi> ergo <hi rend="italic">PMN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="15"/>
            temperandum. cur enim. immoderate feras. abisse quem mox, <lb/>
            subsequeris? ceterum impatientia in huiusmodi et spei nostrae <lb/>
            male ominatur et fidem praeuaricatur. et Christum laedimus, <lb/>
            cum euocatos quosque ab illo quasi miserandos non aequanimiter <lb/>
            accipimus. cupio, inquit apostolus, recipi iam et <lb n="5"/>
            esse cum domino. quanto melius ostendit uotum! Christianorum <lb/>
            ergo uotum, si alios consecutos impatienter dolemus, <lb/>
            ipsi consequi nolumus. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Est et alius summus impatientiae stimulus ultionis <lb/>
            libido, negotium curans aut gloriae aut malitiae. sed et gloria <lb n="10"/>
            ubique uana et malitia numquam non domino odiosa, hoc <lb/>
            quidem loco cum maxime, cum alterius malitia prouocata <lb/>
            superiorem se in exsequenda ultione constituit et remunerans <lb/>
            nequam duplicat quod semel factum est ultio penes errorem <lb/>
            solacium uidetur doloris, penes ueritatem certamen redarguitur <lb n="15"/>
            malignitatis. quid enim refert inter prouocantem et prouocatum, <lb/>
            nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, at ille <lb/>
            posterior? tamen uterque laesi hominis domino reus est, <lb/>
            qui omne nequam et prohibet et damnat. nulla in maleficio <lb/>
            ordinis ratio est, nec locus secernit quod similitudo <lb n="20"/>
            coniungit. par factum par habet meritum. absolute itaque <lb/>
            praecipitur malum malo non rependendum. quomodo id <lb/>
            obseruabimus, si fastidientes * in fastidio ultionis non erimus? <lb/>
            quem autem honorem litabimus domino deo, ei nobis <lb/>
            arbitrium defensionis arrogauerimus? nos putres, uasa <lb n="25"/>
            fictilia! seruulis nostris adsumentibus sibi de conseruis

<note type="footnote">5] Phil. 1, 23. 22] cf. Rom. 12, 17. 25] cf. Pe. 2, 9. Apoc. <lb/>
            2, 27. </note>

<note type="footnote"> 6 domino <hi rend="italic">PM,</hi> cbristo <hi rend="italic">NF</hi> 7 ergo notum <hi rend="italic">om</hi>. 221 <hi rend="italic">(etiam in P haec <lb/>
            uerba deleuit JRhenanus)</hi> 11 uana et <hi rend="italic">Lat:</hi> nna et <hi rend="italic">PMN,</hi> unaque <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            12 cum <hi rend="italic">(prius) om. B</hi> alterius <hi rend="italic">PMNF,</hi> ab alteriue <hi rend="italic">B</hi> 15 certamen <lb/>
            <hi rend="italic">Rig:</hi> certam <hi rend="italic">PMNF,</hi> contra <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 17 ille posterior. attamen <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            18 tamen = <hi rend="italic">jedenfallg</hi> laesores <hi rend="italic">F</hi> 19 omnem <hi rend="italic">B</hi> 20 nec <hi rend="italic">JR,</hi> ne <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> (c <hi rend="italic">add. B) MN,</hi> nonne <hi rend="italic">F</hi> 21 <hi rend="italic">uerba</hi> par-meritum <hi rend="italic">in tibris mss. <lb/>
             post</hi> rependendum <hi rend="italic">tradita huc transtuli</hi> 23 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> maleficii <lb/>
            <hi rend="italic">vnterddisse puto</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="16"/>
            ultionem grauiter offendimur eosque, qui nobis patientiam <lb/>
            obtulerint suam, ut memores humilitatis seruitutis suae, <lb/>
            dominici honoris diligentes non probamus modo, sed ampliorem, <lb/>
            quam ipsi sibi praesumpsissent, satisfactionem facimus. id <lb/>
            nobis in domino tam iusto ad aestimandum, tam potenti<lb n="5"/>
            ad perficiendum periclitatur? ** hoc se nobis repromittit <lb/>
            dicens: uindictam mihi, et ego uindicabo, id est: <lb/>
            patientiam tibi, et ego patientiam remunerabo. cum enim <lb/>
            dicit: nolite iudicare, ne iudicemini, nonne patientiam <lb/>
            flagitat? quis enim non iudicabit alium, nisi qui patiens erit<lb n="10"/>
            non defendendi? quid ergo credimus iudicem illum, si non <lb/>
            et ultorem? quis idcirco iudicat, ut ignoscat? ac si ignoscet, <lb/>
            tamen iudicantis impatientiam cauerit et honorem unici <lb/>
            iudicis [id est dei] abstulerit. quantos uero casus huiusmodi <lb/>
            impatientia incursare consueuit! quotiens paenituit defensionem! <lb n="15"/>
            quotiens instantia eius deterior inuenta est causis <lb/>
            suis! quoniam nihil impatientia susceptum sine impetu transigi <lb/>
            nouit, nihil impetu actum non aut offendit aut corruit aut <lb/>
            praeceps abit. iam si leuius defenderis, insanies, si uberius, <lb/>
            oneraberis. quid mihi cum ultione, cuius modum regere non <lb n="20"/>
            possum per impatientiam doloris? quodsi patientiae incubabo, <lb/>
            non dolebo; si non dolebo, ulcisci non desiderabo. 
</p></div></div></body></text></TEI>