Ipsa adeo est, quae fidem et subsequitur et antecedit. denique Abraham deo credidit et iustitiae deputatus ab illo est; sed fidem eius patientia probauit, cum filium immolare iussus ad fidei, non temptationem dixerim, sed typicam contestationem, - ceterum deus quem iustitiae deputasset sciebat- tam graue praeceptum, quod nec domino perfici placebat, patienter et audiuit et, si deus uoluisset, implesset. merito ergo benedictus, quia et fidelis; merito fidelis, quia et patiens. ita fides patientia inluminata, cum in nationes seminaretur per semen Abrahae, quod est Christus, et gratiam legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi adiutricem suam patientiam praefecit, quod ea sola ad iustitiae doctrinam retro defuisset. nam olim et oculum pro oculo et dentem pro dente repetebant et malum malo fenerabant. nondum enim patientia in terris, quia nec fides. scilicet interim impatientia occasionibus legis fruebatur. facile erat absente domino patientiae et magistro. qui postquam suqeruenit et gratiam fidei patientia composuit, iam nec uerbo quidem 7] cf. Gen. 15, 6. 13] cf. Gen. 22, 17. 18. 18] cf. Exod. 21, 24. 1 per impatientiam addidi (hoc enim dicere uult auctor: quia omnium delictorum causa fuit impatientia, eadem et causa fuit interitvв) 2 delere olim uolui ut spuria uerba quomodo autem-etiam uidendi, ut quae refragari uideantur eis, quae xwpra dicit auctor- ne per singula peruagemnr. ted animaduertendum est duo hic patientiae genera ab auctore distingui, mbsequentis scilicet fidem et antecedeniis (cf. I. 6). wt autem supra subsequentis patientiae exempla proferuntur, ita hic antecedentis . 3 ipso MNF, ipsi Puulgo 9 iussus MNF, iussus est P uulgo 10 parenthesin indicaui: contestationem. ceterum deus.... sciebat tam uulgo 12 amplesset F 15 per sanctum abrahae F 16 aductricem F 17 sapientiam P (in mg . patientiam corr. R ex Hirsaugiensi) 18 et olim F lacessere nec \'fatue\' quidem dicere sine iudicii periculo licet. prohibita ira restricti animi, compressa petulantia manus, exemptum linguae uenenum. plus lex quam amisit inuenit. dicente Christo: diligite inimicos uestros et maledicentibus benedicite et orate pro persecutoribus uestris, ut filii sitis patris uestri caelestis. uides, quem nobis patrem patientia adquirat. Hoc principali praecepto, quo ne digne quidem malefacere concessum, uniuersa patientiae disciplina succincta est. iam uero percurrentibus nobis causas impatientiae cetera quoque praecepta suis locis respondebunt. si detrimento rei familiaris animus concitatur, omni paene in loco contemnendo saeculo scripturis dominicis commonetur; nec maior ad pecuniae contemptum exhortatio subiacet, quam quod ipse dominus in nullis diuitiis inuenitur. semper pauperes iustificat, diuites praedamnat. ita detriment(or)um patientiae fastidium opulentiae praeministrauit, demonstrans per abiectionem diuitiarum laesuras quoque earum computandas non esse. quod ergo nobis appetere minime opus est, quia nec dominus appetiuit, detruncatum uel etiam ademptum non aegre sustinere debemus. cupiditatem omnium malorum radicem spiritus domini per apostolum pronuntiauit. eam non in concupiscentia alieni tantum constitutam interpretemur: nam et quod nostrum uidetur alienum est; nihil enim nostrum, quoniam dei omnia, cuius ipsi quoque nos. itaque si damno adfecti impatienter 1] cf. Matth. 5, 22. 4] Matth. 5, 44. 21] cf. I Tim. 6, 10. 3 exemtum PM exempto-ueneno F 7 adquirat? RB 8 aliter disiinxi capita: uulgo inde a uerbis iam uero incipit c. VII quo scripsi: quando PMNF (quod in dicatiuum non admittit apud Tertul- Uanum) digne (id est iure) PMNB3, linguae FBl 9 concessum F, concerautn est PMN uerba uniueraa-succincta est tłł libris mss. post praecepto tradita huc transtuli 12 contemnendo MF, de contemnendo PN 14 contemtum PN 16 detrimentorum Urs: detrimentum PMNF reliqui 17 abroctionem N 22 non om. F alicui F 25 impatientes erimus 223\' senserimus, . de non nostro amissum dolentes adfines cupiditatis deprehendemur.. alienum quaerimus, cum alienum amissum aegre sustinemus. qui damni impatientia concitatur terrena caelestibus anteponendo, de proximo in deum peccat. spiritum enim, quem a domino sumpsit, saecularis rei gratia concutit. libenter igitur terrena amittamus, (ut) caelestia tueamur. totum licet saeculum pereat, dum patientiam lucrifaciam. iam qui minutum sibi aliquid aut furto aut ui aut etiam ignauia non constanter sustinere constituit, nescio an facile uel ex animo ipse rei suae manum inferre possit in causa elemosynae. quis enim ab alio secari omnino non sustinens ipse ferrum in corpore suo ducit? patientia in detrimentis exercitatio est largiendi et communicandi. non piget donare eum, qui non timet perdere. alioquin quomodo duas habens tunicas alteram earum nudo dabit, nisi idem sit, qui auferenti tunicam etiam pallium offerre possit? quomodo amicos de mammona . fabricabimus nobis, si eum in tantum amauerimus, ut amissum non sufferamus? peribimus cum perdito qui hic inuenimus ubi habemus amittere. gentilium est omnibus detrimentis impatientiam adhibere, qui rem pecuniariam fortasse animae anteponant., nam id faciunt, cum lucri cupiditatibus quaestuosa pericula mercimoniorum in mari exercent, cum pecuniae causa etiam in foro nihil f damnationi timendum adgredi dubitant, cum denique ludo et castris sese locant, cum peruia inmemores bestiarum latrocinantur. nos uero secundum diuersitatem, qua cum illis sumus, non 14] cf. Luc. 3, 11. 15] cf. Mattb. 5, 40. 16] cf. Luc. 16, 9. 1 de non nostro Rig: non de nostro PMNF 3 sustineamus P (del . a w. 1) 5 a deo N 6 libentes F Hirsaugiensis teste Bhmano ut addidi 8 furto ant ui B, furto PMNF 10 possit scripsi: poiset PMNF elemosine PMNF 13 quae F 17 fabricamUB F 18 perdito qui scripsi: perdito. quid PMNF 19 amittere? uulgo 20 pecuniarum F 21 id scrtpsi: et PMNF, quid Lat 2o peruia (offene Baumlichkeiten) PMNFB1, per uiam B* reliqui inmemores PMNFBlB mg, more R3 B, in morem Oehierus bestiarum id est canum (FAtg) 26 qua cum illis in M bis; del. m. 3: qua contrarii illis sumus fort . animam pro pecunia, sed pecuniam pro anima deponere conuenit, seu sponte in largiendo seu patienter in amittendo. Ipsam animam ipsumque corpus in saeculo isto èXPOsitum omnibus ad iniuriam gerimus eiusque iniuriae patientiam summus: minorum delibatione laedemur? absit \'a seruo Christi tale inquinamentum, ut patientia maioribus temptationinus praeparata in friuolis excidat! si manu quis temptauerit prouocare, praesto est dominica monela: uerberanti te, inquit, in faciem etiam alteram genam obuerte. fatigetur improbitas patientia tua; quiuis ictus illi sit dolore et contumelia constrictus. plus improbum illum caedis sustinendo, grauius a domino uapulaturum; ab eo enim uapulabit, cuius gratia sustines. si linguae amaritudo maledicto siue conuicio eruperit, respice dictum: cum uos maledixerint, gaudete. dominus ipse maledictus in lege est et tamen solus est benedictus. igitur dominum serui consequamur et maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus. si parum aequanimiter audiam dictum aliquod in me proteruum aut nequam, reddam et ipse amaritudinis uicem necesse est, aut cruciabor impatientia muta. cum ergo (re)percussero maledictis, quomodo secutus inueniar doctrinam domini, qua traditum est non uasculorum inquinamentis, sed eorum, quae ex ore promuntur, hominem communicari, item: 8] Matth. 5, 89. 14] Matth. 5, 11. 15] cf. Deut. 21, 23. Gal. 3, 18. 22] cf. Marc. 7, 15. 18. 3 ipsum qui corpus Oehlerus Õ Bubimus. minorum uulgo delibatione JR*, deliberatione PMNFR1 6 in patientia N 8 pronocare R3, pronocari PMNFS1 10 qui ius P, cuius R,1 illi scripsi: ille PMNF 12 napulaturum acripsi; uapulaturus PMNF, uapulat RB, uapulabit Lat uerba grauius-Qapulatorum in libris tnU. post conatrictus tradita huc transtuli enim om. P (add. R ex Hvrsaugiensx) uapulabit B, uapulauit PMNF 15 benedictas F 20 repercussero seripsi: pereassero PMNF 21 maledictis Eng: maledictua PMNF, maledicto Bmg doctrinam Otn. P (add. R ex Hirsaugiensi) M (add. m. 1) 23 promunitur P (corr. B) communicari Rmg: communicare PMN, coinquinari F et Hirsaugiensis teste Rhenano , manere nos omnis uani et superuacui dicti reatum? sequitur ergo, ut a quo nos dominus arcet, idem ab alio aequanimiter pati admoneat. hic iam ui de patientiae uoluptatem. nam omnis iniuria, seu lingua seu manu incussa, cum patientiam offenderit, eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petra constantissimae duritiae libratum et obtusum. concidet enim ibidem inrita opera et infructuosa et nonnumquam repercussum in eum, qui misit, reciproco impetu saeuiet. nempe idcirco quis te, laedit, ut doleas, quia fructus laedentis in dolore laesi est. ergo cum fructum eius euerteris non dolendo, ipse doleat necesse est amissione fructus sui. tunc tu non modo inlaesus abis, quod etiam solum tibi sufficit, sed insuper aduersarii tui et frustratione oblectatus et dolore defensus. haec est patientiae utilitas et uoluptas. Ne illa quidem impatientiae species excusatur, [in amissione nostrorum] cui aliqua doloris patrocinatur adsertio. praeponendus est enim respectus denuntiationis apostoli, qui ait: ne contristemini dormitione cuiusquam, sicut nationes, quae spe carent. et merito. credentes enim resurrectionem Christi in nostram quoque credimus. propter quos ille et obiit et resurrexit. ergo cum constet de resurrectione mortuorum, uacat dolor mortis, uacat et impa* tientia doloris. cur enim doleas, si perisse non credis? cur impatienter feras subductum interim quem credis reuersurum? profectio est quam putas mortem. non est lugendus qui antecedit, sed plane desiderandus. id quoque desiderium patientia 1] cf. Matth. 12, 36. 18] I Thess. 4, 13. 2 dominus arcet B, dominus PMNF 8 admonuerat Blmg hic iam aide scripst: hic iam de PM, hic de N, ne iam de F, adiciam de OehUrus uoluptatem scripsi: uoluntatem PMNF, uoluntate RB, uoluptate Oel reliqui 4 iniuria P (a ex ę), iniuriae MNF patientiam P, patientia MNF, (in)pationtia fort . 6 concedet. F 8 misit scripsi: remisit P (r del. R) MNF, emisit R uulgo 12 abis Gel: ibis PMNFB 14 uoluptas Urs: uoluntas PMNF 15 excusator F in amissione nostrorum seclusi 16 cui scripsi: ubi PMNF 22 uacat (alt.)-doloris om. F 23 enim F, ergo PMN temperandum. cur enim. immoderate feras. abisse quem mox, subsequeris? ceterum impatientia in huiusmodi et spei nostrae male ominatur et fidem praeuaricatur. et Christum laedimus, cum euocatos quosque ab illo quasi miserandos non aequanimiter accipimus. cupio, inquit apostolus, recipi iam et esse cum domino. quanto melius ostendit uotum! Christianorum ergo uotum, si alios consecutos impatienter dolemus, ipsi consequi nolumus. Est et alius summus impatientiae stimulus ultionis libido, negotium curans aut gloriae aut malitiae. sed et gloria ubique uana et malitia numquam non domino odiosa, hoc quidem loco cum maxime, cum alterius malitia prouocata superiorem se in exsequenda ultione constituit et remunerans nequam duplicat quod semel factum est ultio penes errorem solacium uidetur doloris, penes ueritatem certamen redarguitur malignitatis. quid enim refert inter prouocantem et prouocatum, nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, at ille posterior? tamen uterque laesi hominis domino reus est, qui omne nequam et prohibet et damnat. nulla in maleficio ordinis ratio est, nec locus secernit quod similitudo coniungit. par factum par habet meritum. absolute itaque praecipitur malum malo non rependendum. quomodo id obseruabimus, si fastidientes * in fastidio ultionis non erimus? quem autem honorem litabimus domino deo, ei nobis arbitrium defensionis arrogauerimus? nos putres, uasa fictilia! seruulis nostris adsumentibus sibi de conseruis 5] Phil. 1, 23. 22] cf. Rom. 12, 17. 25] cf. Pe. 2, 9. Apoc. 2, 27. 6 domino PM, cbristo NF 7 ergo notum om . 221 (etiam in P haec uerba deleuit JRhenanus) 11 uana et Lat: nna et PMN, unaque F 12 cum (prius) om. B alterius PMNF, ab alteriue B 15 certamen Rig: certam PMNF, contra Oehlerus 17 ille posterior. attamen fort . 18 tamen = jedenfallg laesores F 19 omnem B 20 nec JR, ne P (c add. B) MN, nonne F 21 uerba par-meritum in tibris mss. post rependendum tradita huc transtuli 23 lacunam signaui: maleficii vnterddisse puto ultionem grauiter offendimur eosque, qui nobis patientiam obtulerint suam, ut memores humilitatis seruitutis suae, dominici honoris diligentes non probamus modo, sed ampliorem, quam ipsi sibi praesumpsissent, satisfactionem facimus. id nobis in domino tam iusto ad aestimandum, tam potenti ad perficiendum periclitatur? ** hoc se nobis repromittit dicens: uindictam mihi, et ego uindicabo, id est: patientiam tibi, et ego patientiam remunerabo. cum enim dicit: nolite iudicare, ne iudicemini, nonne patientiam flagitat? quis enim non iudicabit alium, nisi qui patiens erit non defendendi? quid ergo credimus iudicem illum, si non et ultorem? quis idcirco iudicat, ut ignoscat? ac si ignoscet, tamen iudicantis impatientiam cauerit et honorem unici iudicis [id est dei] abstulerit. quantos uero casus huiusmodi impatientia incursare consueuit! quotiens paenituit defensionem! quotiens instantia eius deterior inuenta est causis suis! quoniam nihil impatientia susceptum sine impetu transigi nouit, nihil impetu actum non aut offendit aut corruit aut praeceps abit. iam si leuius defenderis, insanies, si uberius, oneraberis. quid mihi cum ultione, cuius modum regere non possum per impatientiam doloris? quodsi patientiae incubabo, non dolebo; si non dolebo, ulcisci non desiderabo.