<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat2"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Adeo satis idoneus patientiae sequester deus: si iniuriam <lb/>
            deposueris penes eum, ultor est; si damnum, restitutor <lb n="15"/>
            est; si dolorem, medicus est; si mortem, resuscitator est <lb/>
            quantum patientiae licet, ut deum habeat debitorem! nec inmerito <lb/>
            [enim. omnia enim placita eius tuetur, omnibus mandatis <lb/>
            eius interuenit: fidem munit, pacem gubernat, dilectionem <lb/>
            ådiuuat, humilitatem instruit, paenitentiam expectat, exhomolo. <lb n="20"/>
            gesin adsignat, carnem regit, spiritum seruat, linguam frenat, <lb/>
            manum continet, temptationes inculcat, scandala pellit, martyria <lb/>
            consummat, pauperem consolatur, diuitem temperat, <lb/>
            infirmum non consumit, ualentem non extendit, fidelem delectat. <lb/>
            gentilem inuitat, seruum domino, dominum deo commendat. <lb n="25"/>
            feminam exornat. uirum adprobat; amatur in puero, laudatur <lb/>
            in iuuene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate, <lb/>
            formosa est. age iam, sis. et effigiem habitumque eius

<note type="footnote"> 2] cf. lob 2, 9. 10. 10] cf. Iob 42, 10. </note>

<note type="footnote"> 1 acerbum nnntiam <hi rend="italic">B,</hi> aceraam runtiorutn <hi rend="italic">PMNF</hi> .3 delftpsatam <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            4 dissi*oabatur <hi rend="italic">M,</hi> diasicabatar <hi rend="italic">N</hi> 7 refossae <hi rend="italic">R3mg:</hi> reforraasae <hi rend="italic">PMNFR</hi> <lb/>
            foraminosae <hi rend="italic">R3</hi> 9 recaperatam BI 10 eondaplicata Ra, centaplicata <lb/>
            <hi rend="italic">PMNFR1</hi> 12 Becuras de <hi rend="italic">MNF,</hi> secaras sio (c <hi rend="italic">ex</hi> t <hi rend="italic">ll)</hi> de <hi rend="italic">P utUgo</hi> <lb/>
            18 iam <hi rend="italic">Urs:</hi> tam <hi rend="italic">PMNF</hi> 17 debitorem! neo <hi rend="italic">Eng:</hi> debitorem? nec <hi rend="italic">uvlgo</hi> <lb/>
            18 enim <hi rend="italic">del. Oel</hi> 24 consumit-extendit <hi rend="italic">fcripri:</hi> crteridit-conanmit <lb/>
            <hi rend="italic">PMNF</hi> 27 suspicitur <hi rend="italic">R,</hi> suscipitur <hi rend="italic">PMNF</hi> 28 ais <hi rend="italic">Iura:</hi> si <hi rend="italic">PMNF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="23"/>
            comprehendamus. uultus illi tranquillus et placidus, frons <lb/>
            pura, nulla maeroris aut irae rugositate contracta; remissa <lb/>
            aeque is laetum modum supercilia, oculis humilitate, non <lb/>
            infelicitate deiectis; os taciturnitatis honore signatum; color, <lb/>
            qualis securis et innoxiis; motus frequens capitis in diabolum <lb n="5"/>
            et minax risus; ceterum amictus circum pectora candidus <lb/>
            et corpori impressus, ut qui nec inflatur nec inquinatur. <lb/>
            sedet! enim in throno spiritus eius mitissimi et mansuetissimi, <lb/>
            qui non turbine glomeratur, non nubilo liuet, sed est tenerae <lb/>
            serenitatis, apertus et simplex, quem tertio uidit Helias. <lb n="10"/>
            nam ubi deus, ibidem et alumna eius, patientia scilicet. <lb/>
            cum ergo spiritus dei descendit, indiuidua patientia comitatur <lb/>
            eum. si non cum spiritu admiserimus, in nobis morabitur <lb/>
            semper? immo nescio, an diutius perseueret- BKM <lb/>
            sua comite ac ministra omni loco ae tempore angatur necesse <lb n="15"/>
            est. quodcumque inimicus eius inflixerit, solus sustinere non <lb/>
            poterit, carens instrumento sustinendi. 
</p></div></div></body></text></TEI>