Adeo satis idoneus patientiae sequester deus: si iniuriam deposueris penes eum, ultor est; si damnum, restitutor est; si dolorem, medicus est; si mortem, resuscitator est quantum patientiae licet, ut deum habeat debitorem! nec inmerito [enim. omnia enim placita eius tuetur, omnibus mandatis eius interuenit: fidem munit, pacem gubernat, dilectionem ådiuuat, humilitatem instruit, paenitentiam expectat, exhomolo. gesin adsignat, carnem regit, spiritum seruat, linguam frenat, manum continet, temptationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat, pauperem consolatur, diuitem temperat, infirmum non consumit, ualentem non extendit, fidelem delectat. gentilem inuitat, seruum domino, dominum deo commendat. feminam exornat. uirum adprobat; amatur in puero, laudatur in iuuene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate, formosa est. age iam, sis. et effigiem habitumque eius 2] cf. lob 2, 9. 10. 10] cf. Iob 42, 10. 1 acerbum nnntiam B, aceraam runtiorutn PMNF .3 delftpsatam N 4 dissi*oabatur M, diasicabatar N 7 refossae R3mg: reforraasae PMNFR foraminosae R3 9 recaperatam BI 10 eondaplicata Ra, centaplicata PMNFR1 12 Becuras de MNF, secaras sio (c ex t ll) de P utUgo 18 iam Urs: tam PMNF 17 debitorem! neo Eng: debitorem? nec uvlgo 18 enim del. Oel 24 consumit-extendit fcripri: crteridit-conanmit PMNF 27 suspicitur R, suscipitur PMNF 28 ais Iura: si PMNF comprehendamus. uultus illi tranquillus et placidus, frons pura, nulla maeroris aut irae rugositate contracta; remissa aeque is laetum modum supercilia, oculis humilitate, non infelicitate deiectis; os taciturnitatis honore signatum; color, qualis securis et innoxiis; motus frequens capitis in diabolum et minax risus; ceterum amictus circum pectora candidus et corpori impressus, ut qui nec inflatur nec inquinatur. sedet! enim in throno spiritus eius mitissimi et mansuetissimi, qui non turbine glomeratur, non nubilo liuet, sed est tenerae serenitatis, apertus et simplex, quem tertio uidit Helias. nam ubi deus, ibidem et alumna eius, patientia scilicet. cum ergo spiritus dei descendit, indiuidua patientia comitatur eum. si non cum spiritu admiserimus, in nobis morabitur semper? immo nescio, an diutius perseueret- BKM sua comite ac ministra omni loco ae tempore angatur necesse est. quodcumque inimicus eius inflixerit, solus sustinere non poterit, carens instrumento sustinendi.