<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat2"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Usque huc de patientia tantum simplici et uniformi <lb/>
            et tantum in animo constituta, cum eandem etiam in corpore <lb/>
            demerendo domino multipliciter adlaboremus, utpote quae<lb n="5"/>
            ab ipso domino in corporis quoque uirtute edita est, siquidem <lb/>
            rector animus facile communicat spiritus inuecta cum habitaculo <lb/>
            suo. quae igitur negotiatio patientiae in corpore? <lb/>
            inprimis adflictatio carnis, hostia domino placatoria per <lb/>
            humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia uictus <lb n="10"/>
            domino libat, contenta simplici pabulo puroque aquae potu, <lb/>
            cum ieiunia coniungit, cum cineri et sacco inolescit. haec <lb/>
            patientia corporis precationes commendat, deprecationes adfirmat; <lb/>
            haec aures Christi (et) dei aperit, seueritatem dispergit. <lb/>
            clementiam elicit. sic ille rex Babylonius offenso domino <lb n="15"/>
            cum squalore et paedore septenni ab humana forma exulasset, <lb/>
            immolata patientia corporis sui et regnum recuperauit et. <lb/>
            quod optabilius homini est, satis deo fecit. iam si altiores <lb/>
            et feliciores gradus corporalis patientiae digeramus, eadem <lb/>
            sanctitati quoque praecurat continentiam carnis: haec et <lb n="20"/>
            uiduam tenet et uirginem adsignat et uoluntarium spadonem <lb/>
            ad regna caeli leuat. quod de uirtute animi uenit in carne <lb/>
            perficitur. carnis patientia in persecutionibus denique proeliatur. <lb/>
            si fuga urgeat, incommoda fugae caro militat. si et carcer

<note type="footnote"> 15] cf. Dan. 4, 25 aqq. 21] cf. Matth. 19, 12. </note>

<note type="footnote"> 1 hominis patientia expectat <hi rend="italic">B,</hi> homini patienti induxit <hi rend="italic">PMNF</hi> <lb/>
            8 tantum <hi rend="italic">Eng:</hi> tandem <hi rend="italic">PMNF</hi> 4 eadem JR3 5 adlaboremos <hi rend="italic">acrtpm:</hi> <lb/>
            adlaborem <hi rend="italic">PMNFR1,</hi> adlaboret R* 6 <hi rend="italic">totum hoc lemma inde a verbis</hi> <lb/>
            corporis quoque <hi rend="italic">usque ad</hi> prophetae quae <hi rend="italic">(p. 21, 11) in PMNF non <lb/>
            comparet; attulit haec primum editio Memartiana (B) ex codice</hi> nunc <lb/>
            <hi rend="italic">deperdito</hi> 7 spiritu <hi rend="italic">Eng</hi> 9 adflictatio <hi rend="italic">Gel:</hi> adfectatio <hi rend="italic">B</hi> 10 cam <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> cur <hi rend="italic">B</hi> 11 contenta <hi rend="italic">Gel:</hi> contecta <hi rend="italic">B</hi> puroque aquae <hi rend="italic">Oel:</hi> paro <lb/>
            quoque <hi rend="italic">B</hi> 14 Chriati (et) dei <hi rend="italic">Itm:</hi> Christi dei <hi rend="italic">B,</hi> Christi <hi rend="italic">fort. delendum<lb/>
             </hi> 15 elicit <hi rend="italic">Gel:</hi> eligit <hi rend="italic">B</hi> 19 digeramus <hi rend="italic">Gel:</hi> degeramus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 praecurat <hi rend="italic">B,</hi> procurat <hi rend="italic">Gel</hi> 24 (aduersus) incommoda <hi rend="italic">Rig:</hi> (ad) <lb/>
            incommoda <hi rend="italic">Oehlerus; sed nescio an per figurse guam dicimus eiymologicae <lb/>
            liberiorem usum hoc dictum sit</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="21"/>
            praeueniat, caro in uinculis, caro in ligno, caro in solo; <lb/>
            illa et in paupertate lucis, illa et in penuria mundi. cum <lb/>
            uero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem <lb/>
            secundae intinctionis, ad ipsum diuinae sedis ascensum, nulla <lb/>
            plus illic quam patientia corporis. si spiritus promptus, <lb n="5"/>
            sed caro infirma, ubi salus spiritus sine patientia et <lb/>
            carnis ipsius? at cum hoc dominus de carne dicit, infirmam <lb/>
            pronuntians, quid ei firmandae opus sit, ostendit, patientia scilicet <lb/>
            aduersus omnem subuertendae fidei uel puniendae paraturam, <lb/>
            ut uerbera, ut ignem, ut crucem bestias gladium constantissime <lb n="10"/>
            toleret, quae prophetae, quae apostoli sustinendo uicerunt.. 
</p></div></div></body></text></TEI>