Usque huc de patientia tantum simplici et uniformi et tantum in animo constituta, cum eandem etiam in corpore demerendo domino multipliciter adlaboremus, utpote quae ab ipso domino in corporis quoque uirtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus inuecta cum habitaculo suo. quae igitur negotiatio patientiae in corpore? inprimis adflictatio carnis, hostia domino placatoria per humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia uictus domino libat, contenta simplici pabulo puroque aquae potu, cum ieiunia coniungit, cum cineri et sacco inolescit. haec patientia corporis precationes commendat, deprecationes adfirmat; haec aures Christi (et) dei aperit, seueritatem dispergit. clementiam elicit. sic ille rex Babylonius offenso domino cum squalore et paedore septenni ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui et regnum recuperauit et. quod optabilius homini est, satis deo fecit. iam si altiores et feliciores gradus corporalis patientiae digeramus, eadem sanctitati quoque praecurat continentiam carnis: haec et uiduam tenet et uirginem adsignat et uoluntarium spadonem ad regna caeli leuat. quod de uirtute animi uenit in carne perficitur. carnis patientia in persecutionibus denique proeliatur. si fuga urgeat, incommoda fugae caro militat. si et carcer 15] cf. Dan. 4, 25 aqq. 21] cf. Matth. 19, 12. 1 hominis patientia expectat B, homini patienti induxit PMNF 8 tantum Eng: tandem PMNF 4 eadem JR3 5 adlaboremos acrtpm: adlaborem PMNFR1, adlaboret R* 6 totum hoc lemma inde a verbis corporis quoque usque ad prophetae quae (p. 21, 11) in PMNF non comparet; attulit haec primum editio Memartiana (B) ex codice nunc deperdito 7 spiritu Eng 9 adflictatio Gel: adfectatio B 10 cam Gel: cur B 11 contenta Gel: contecta B puroque aquae Oel: paro quoque B 14 Chriati (et) dei Itm: Christi dei B, Christi fort. delendum 15 elicit Gel: eligit B 19 digeramus Gel: degeramus B 20 praecurat B, procurat Gel 24 (aduersus) incommoda Rig: (ad) incommoda Oehlerus; sed nescio an per figurse guam dicimus eiymologicae liberiorem usum hoc dictum sit praeueniat, caro in uinculis, caro in ligno, caro in solo; illa et in paupertate lucis, illa et in penuria mundi. cum uero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem secundae intinctionis, ad ipsum diuinae sedis ascensum, nulla plus illic quam patientia corporis. si spiritus promptus, sed caro infirma, ubi salus spiritus sine patientia et carnis ipsius? at cum hoc dominus de carne dicit, infirmam pronuntians, quid ei firmandae opus sit, ostendit, patientia scilicet aduersus omnem subuertendae fidei uel puniendae paraturam, ut uerbera, ut ignem, ut crucem bestias gladium constantissime toleret, quae prophetae, quae apostoli sustinendo uicerunt..