Post has principales impatientiae materias ut potuimus regestas quid inter ceteras euagemur, quae domi, quae foris? 7] Deut. 82, 35. 9J Matth. 7, 1. 2 suae Eng: ius PMNF 3 diligentes, non uulgo 5 iustum N destinandum F, extimandum N 6 quae infra l. 11 inserui: quid ergo-ultorem in libris mss. hoc loco, post periclitatur, leguntur lacunam signaui; < ecce, ipse in) lort. supplendum 8 tibi scripsi: mihi P AlNF 11 defendendi Gel: defendi PMNF 12 quia R, qui F, quia PMN at si F 13 cauerit scripsi: canit PMNF id est dei seclusi abstulerit scripsi: abetulit PMNF 15 incursare Pam: incusare PMF, incurare N (corr . r in s m. 1) consueuit Urs: consueuerat PMNF quctiens paenituit defensionem om. F 17 transigi-impetu om. P (add. B in mg. ex Hirsaugiensi) 19 abit scripsi: abiit PMNF defenderis scripsi: defendaria PMNF 20 oneraberis FR, oneraueris PMN non om. F lata atque diffusa est operatio mali multiplicia aspidum incitamenta, iaculantis, et modo paruula modo maxima. si paruula de sua mediocritate contemnas, maximis pro sua exuperantia cedas. ubi minor iniuria, ibi nulla necessitas impatientiae. at ubi maior iniuria, ibi necessarior iniuriae medela, patientia. certemus igitur quae a malo infliguntur sustinere, ut hostis studium aemulatio nostrae aequanimitatis eludat. si uero quaedam ipsi in nos aut imprudentia aut sponte etiam superducimus, aeque patienter obeamus quae nobis imputamus. quodsi a domino nonnulla credimus incuti, cui magis patientiam quam domino praebeamus? quin insuper gratulari [et gaudere] nos docet dignatione diuinae castigationis. ego, inquit, quos diligo castigo. o seruum illum beatum, cuius emendationi dominus instat, cui dignatur irasci, quem admonendi dissimulatione non decipit! undique igitur adstricti sumus officio patientiae administrandae, qua aequa ex parte aut erroribus nostris aut mali insidiis aut admonitionibus domini interuenimus. eius officii magna merces, felicitas scilicet. quos enim felices dominus nisi patientes nuncupauit dicendo: beati pauperes spiritu, illorum est enim regnum caelorum? nullus profecto spiritu pauper nisi humilis. quis autem humilis nisi patiens? quia nemo subicere sese potest sine prima patientia subiectionis ipsius. beati, inquit, flentes atque lugentes. quis talia sine patientia tolerat? itaque talibus et aduocatio et risus promittitur. beati mites. hoc quidem uocabulo impatientes non licet omnino censeri. item cum pacificos t 13] Apoc. 3,19. 20] Matth. 5, S. 24] Matth. 5,4. 26] Matth. 5,5. 1 est om. N aspidam Bmg (cf. p. 502,18 sqq.), spiritus PMNFB 2 si scripai: sed PMNF 4 eiuberantia P (b ex p a m. 1) F ubi nulla F 6 patientia R1, patientiae PMNFB3 8 in imprudentiae F 11 qui ineuper N 12 et gaudere seclusi (ut interpretatncntum uoeabuli gratulari) 13 quos ego, inquit, diligo F quos om. M (add. m. 1) 16 qua aequa seripsi: quia qua PMNF, quaqua Urs 17 aut (tertium) del. Seal, quem sequiiur Oehlerus, sed cf. I. 15 18 iBteruemamns N 22 apiritu P, spiritus MNF autem scripsi: enim PMNF XXXXVII. Tert. III. 2 eodem titulo felicitatis notat et filios dei nuncupat, numquid impatientes pacis adfines? stultus hoc senserit. cum uero gaudete et exultate dicit, quotiens uos maledicent et persequentur, merces enim uestra plurima in caelo, id utique non [exultationis] impatientiae pollicetur, quia nemo in aduersis exultabit, nisi ante contempserit ea. nemo contemnet, nisi patientiam gesserit.