<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat2"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Est et alius summus impatientiae stimulus ultionis <lb/>
            libido, negotium curans aut gloriae aut malitiae. sed et gloria <lb n="10"/>
            ubique uana et malitia numquam non domino odiosa, hoc <lb/>
            quidem loco cum maxime, cum alterius malitia prouocata <lb/>
            superiorem se in exsequenda ultione constituit et remunerans <lb/>
            nequam duplicat quod semel factum est ultio penes errorem <lb/>
            solacium uidetur doloris, penes ueritatem certamen redarguitur <lb n="15"/>
            malignitatis. quid enim refert inter prouocantem et prouocatum, <lb/>
            nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, at ille <lb/>
            posterior? tamen uterque laesi hominis domino reus est, <lb/>
            qui omne nequam et prohibet et damnat. nulla in maleficio <lb/>
            ordinis ratio est, nec locus secernit quod similitudo <lb n="20"/>
            coniungit. par factum par habet meritum. absolute itaque <lb/>
            praecipitur malum malo non rependendum. quomodo id <lb/>
            obseruabimus, si fastidientes * in fastidio ultionis non erimus? <lb/>
            quem autem honorem litabimus domino deo, ei nobis <lb/>
            arbitrium defensionis arrogauerimus? nos putres, uasa <lb n="25"/>
            fictilia! seruulis nostris adsumentibus sibi de conseruis

<note type="footnote">5] Phil. 1, 23. 22] cf. Rom. 12, 17. 25] cf. Pe. 2, 9. Apoc. <lb/>
            2, 27. </note>

<note type="footnote"> 6 domino <hi rend="italic">PM,</hi> cbristo <hi rend="italic">NF</hi> 7 ergo notum <hi rend="italic">om</hi>. 221 <hi rend="italic">(etiam in P haec <lb/>
            uerba deleuit JRhenanus)</hi> 11 uana et <hi rend="italic">Lat:</hi> nna et <hi rend="italic">PMN,</hi> unaque <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            12 cum <hi rend="italic">(prius) om. B</hi> alterius <hi rend="italic">PMNF,</hi> ab alteriue <hi rend="italic">B</hi> 15 certamen <lb/>
            <hi rend="italic">Rig:</hi> certam <hi rend="italic">PMNF,</hi> contra <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 17 ille posterior. attamen <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            18 tamen = <hi rend="italic">jedenfallg</hi> laesores <hi rend="italic">F</hi> 19 omnem <hi rend="italic">B</hi> 20 nec <hi rend="italic">JR,</hi> ne <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> (c <hi rend="italic">add. B) MN,</hi> nonne <hi rend="italic">F</hi> 21 <hi rend="italic">uerba</hi> par-meritum <hi rend="italic">in tibris mss. <lb/>
             post</hi> rependendum <hi rend="italic">tradita huc transtuli</hi> 23 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> maleficii <lb/>
            <hi rend="italic">vnterddisse puto</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="16"/>
            ultionem grauiter offendimur eosque, qui nobis patientiam <lb/>
            obtulerint suam, ut memores humilitatis seruitutis suae, <lb/>
            dominici honoris diligentes non probamus modo, sed ampliorem, <lb/>
            quam ipsi sibi praesumpsissent, satisfactionem facimus. id <lb/>
            nobis in domino tam iusto ad aestimandum, tam potenti<lb n="5"/>
            ad perficiendum periclitatur? ** hoc se nobis repromittit <lb/>
            dicens: uindictam mihi, et ego uindicabo, id est: <lb/>
            patientiam tibi, et ego patientiam remunerabo. cum enim <lb/>
            dicit: nolite iudicare, ne iudicemini, nonne patientiam <lb/>
            flagitat? quis enim non iudicabit alium, nisi qui patiens erit<lb n="10"/>
            non defendendi? quid ergo credimus iudicem illum, si non <lb/>
            et ultorem? quis idcirco iudicat, ut ignoscat? ac si ignoscet, <lb/>
            tamen iudicantis impatientiam cauerit et honorem unici <lb/>
            iudicis [id est dei] abstulerit. quantos uero casus huiusmodi <lb/>
            impatientia incursare consueuit! quotiens paenituit defensionem! <lb n="15"/>
            quotiens instantia eius deterior inuenta est causis <lb/>
            suis! quoniam nihil impatientia susceptum sine impetu transigi <lb/>
            nouit, nihil impetu actum non aut offendit aut corruit aut <lb/>
            praeceps abit. iam si leuius defenderis, insanies, si uberius, <lb/>
            oneraberis. quid mihi cum ultione, cuius modum regere non <lb n="20"/>
            possum per impatientiam doloris? quodsi patientiae incubabo, <lb/>
            non dolebo; si non dolebo, ulcisci non desiderabo. 
</p></div></div></body></text></TEI>