Est et alius summus impatientiae stimulus ultionis libido, negotium curans aut gloriae aut malitiae. sed et gloria ubique uana et malitia numquam non domino odiosa, hoc quidem loco cum maxime, cum alterius malitia prouocata superiorem se in exsequenda ultione constituit et remunerans nequam duplicat quod semel factum est ultio penes errorem solacium uidetur doloris, penes ueritatem certamen redarguitur malignitatis. quid enim refert inter prouocantem et prouocatum, nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, at ille posterior? tamen uterque laesi hominis domino reus est, qui omne nequam et prohibet et damnat. nulla in maleficio ordinis ratio est, nec locus secernit quod similitudo coniungit. par factum par habet meritum. absolute itaque praecipitur malum malo non rependendum. quomodo id obseruabimus, si fastidientes * in fastidio ultionis non erimus? quem autem honorem litabimus domino deo, ei nobis arbitrium defensionis arrogauerimus? nos putres, uasa fictilia! seruulis nostris adsumentibus sibi de conseruis 5] Phil. 1, 23. 22] cf. Rom. 12, 17. 25] cf. Pe. 2, 9. Apoc. 2, 27. 6 domino PM, cbristo NF 7 ergo notum om . 221 (etiam in P haec uerba deleuit JRhenanus) 11 uana et Lat: nna et PMN, unaque F 12 cum (prius) om. B alterius PMNF, ab alteriue B 15 certamen Rig: certam PMNF, contra Oehlerus 17 ille posterior. attamen fort . 18 tamen = jedenfallg laesores F 19 omnem B 20 nec JR, ne P (c add. B) MN, nonne F 21 uerba par-meritum in tibris mss. post rependendum tradita huc transtuli 23 lacunam signaui: maleficii vnterddisse puto ultionem grauiter offendimur eosque, qui nobis patientiam obtulerint suam, ut memores humilitatis seruitutis suae, dominici honoris diligentes non probamus modo, sed ampliorem, quam ipsi sibi praesumpsissent, satisfactionem facimus. id nobis in domino tam iusto ad aestimandum, tam potenti ad perficiendum periclitatur? ** hoc se nobis repromittit dicens: uindictam mihi, et ego uindicabo, id est: patientiam tibi, et ego patientiam remunerabo. cum enim dicit: nolite iudicare, ne iudicemini, nonne patientiam flagitat? quis enim non iudicabit alium, nisi qui patiens erit non defendendi? quid ergo credimus iudicem illum, si non et ultorem? quis idcirco iudicat, ut ignoscat? ac si ignoscet, tamen iudicantis impatientiam cauerit et honorem unici iudicis [id est dei] abstulerit. quantos uero casus huiusmodi impatientia incursare consueuit! quotiens paenituit defensionem! quotiens instantia eius deterior inuenta est causis suis! quoniam nihil impatientia susceptum sine impetu transigi nouit, nihil impetu actum non aut offendit aut corruit aut praeceps abit. iam si leuius defenderis, insanies, si uberius, oneraberis. quid mihi cum ultione, cuius modum regere non possum per impatientiam doloris? quodsi patientiae incubabo, non dolebo; si non dolebo, ulcisci non desiderabo.