<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Ne illa quidem impatientiae species excusatur in amissione 
nostrorum, ubi aliqua doloris patrocinatur assertio. Praeponendus
est enim respectus denuntiationis apostoli, qui ait: Ne <bibl n="I Thes. IV, 13."/>
contristemini dormitione cuiusquam, sicut nationes, quae spe
carent, Et merito. Credentes enim resurrectionem Christi in
nostram quoque credimus, propter quos ille et obiit et resurrexit.
Ergo cum constet de resurrectione mortuorum, vacat dolor mortis,
vacat et impatientia doloris. Cur enim doleas, si perisse non
credis? Cur impatienter feras subductum interim quem credis reversurum?
Profectio est quam putas mortem. Non est lugendus
<pb xml:id="v.1.p.604"/>

qui antecedit, sed plane desiderandus. Id quoque desiderium patientia
temperandum. Cur enim immoderate feras abisse quem
mox subsequeris? Ceterum impatientia in huiusmodi et spei
nostrae male ominatur et fidem praevaricatur. Et Christum laedimus
cum evocatos quosque ab illo quasi miserandos non aequanimiter
<bibl n="Phil. I, 23."/> accipimus. Cupio, inquit apostolus, recipi iam et esse
cum Christo. Quanto melius ostendit votum? Christianorum
ergo votum si alios consecutos impatienter dolemus, ipsi consequi nolumus.</p></div></div></body></text></TEI>