Ne illa quidem impatientiae species excusatur in amissione nostrorum, ubi aliqua doloris patrocinatur assertio. Praeponendus est enim respectus denuntiationis apostoli, qui ait: Ne contristemini dormitione cuiusquam, sicut nationes, quae spe carent, Et merito. Credentes enim resurrectionem Christi in nostram quoque credimus, propter quos ille et obiit et resurrexit. Ergo cum constet de resurrectione mortuorum, vacat dolor mortis, vacat et impatientia doloris. Cur enim doleas, si perisse non credis? Cur impatienter feras subductum interim quem credis reversurum? Profectio est quam putas mortem. Non est lugendus qui antecedit, sed plane desiderandus. Id quoque desiderium patientia temperandum. Cur enim immoderate feras abisse quem mox subsequeris? Ceterum impatientia in huiusmodi et spei nostrae male ominatur et fidem praevaricatur. Et Christum laedimus cum evocatos quosque ab illo quasi miserandos non aequanimiter accipimus. Cupio, inquit apostolus, recipi iam et esse cum Christo. Quanto melius ostendit votum? Christianorum ergo votum si alios consecutos impatienter dolemus, ipsi consequi nolumus.