<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Ipsam animam ipsum qui corpus in saeculo isto expositum
omnium ad iniuriam gerimus eiusque iniuriae patientiam subimus
minorum delibatione laedemur? Absit a servo Christi tale inquinamentum,
ut patientia maioribus temptationibus praeparata in frivolis
excidat. Si manu quis temptaverit provocare, praesto est
<bibl n="Matth. V, 39."/> dominica monela: Verberanti te, inquit, in faciem etiam alteram
genam obverte. Fatigetur improbitas patientia tua. Quivis ictus
ille sit dolere et contumelia constrictus, gravius a domino vapulat.
Plus improbum illum caedis sustinendo. Ab eo enim
vapulabit cuius gratia sustines. Si linguae amaritudo maledicto
<bibl n="Matth. V, 12."/> sive convitio eruperit, respice dictum: Cum vos maledixerint, gaudete.
<bibl n="Deut. XXI, 23. Gal. III, 13."/> Dominus ipse maledictus in lege est, et tamen solus est
benedictus. Igitur dominum servi consequamur et maledicamur
patienter, ut benedicti esse possimus. Si parum aequanimiter audiam
dictum aliquod in me protervum aut nequam, reddam et
ipse amaritudinis vicem necesse est, aut cruciabor impatientia
muta. Cum ergo percussero maledictus, quomodo sectus inveniar
doctrinam domini, qua traditum est non vasculorum inquinamentis,
<bibl n="Marc. VII, 15. 18."/> sed eorum quae ex ore promuntur hominem communicari?
<bibl n="Matth. XII, 36."/> Item: Manere nos omnis vani et supervacui dicti reatum.
Sequitur ergo ut a quo nos dominus arcet, idem ab alio aequanimiter
pati admoneat. Adiciam de patientiae voluptate. Nam
<pb xml:id="v.1.p.603"/>

omnis iniuria, seu lingua seu manu incussa, cum patientiam
offenderit, eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petra
constantissimae duritiae libratum et obtusum. Concidet enim
ibidem inrita opera et infructuosa, et nonnunquam repercussum
in eum qui emisit reciproco impetu saeviet. Nempe idcirco quis
te laedit, ut doleas, quia fructus laedentis in dolore laesi est.
Ergo cum fructum eius everteris non dolendo, ipse doleat necesse
est amissione fructus sui. Tunc tu non modo illaesus abis,
quod etiam solum tibi sufficit, sed insuper adversarii tui et frustratione
oblectatus et dolore defensus. Haec est patientiae utilitas
et voluptas.</p></div></div></body></text></TEI>