Ipsam animam ipsum qui corpus in saeculo isto expositum omnium ad iniuriam gerimus eiusque iniuriae patientiam subimus minorum delibatione laedemur? Absit a servo Christi tale inquinamentum, ut patientia maioribus temptationibus praeparata in frivolis excidat. Si manu quis temptaverit provocare, praesto est dominica monela: Verberanti te, inquit, in faciem etiam alteram genam obverte. Fatigetur improbitas patientia tua. Quivis ictus ille sit dolere et contumelia constrictus, gravius a domino vapulat. Plus improbum illum caedis sustinendo. Ab eo enim vapulabit cuius gratia sustines. Si linguae amaritudo maledicto sive convitio eruperit, respice dictum: Cum vos maledixerint, gaudete. Dominus ipse maledictus in lege est, et tamen solus est benedictus. Igitur dominum servi consequamur et maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus. Si parum aequanimiter audiam dictum aliquod in me protervum aut nequam, reddam et ipse amaritudinis vicem necesse est, aut cruciabor impatientia muta. Cum ergo percussero maledictus, quomodo sectus inveniar doctrinam domini, qua traditum est non vasculorum inquinamentis, sed eorum quae ex ore promuntur hominem communicari? Item: Manere nos omnis vani et supervacui dicti reatum. Sequitur ergo ut a quo nos dominus arcet, idem ab alio aequanimiter pati admoneat. Adiciam de patientiae voluptate. Nam omnis iniuria, seu lingua seu manu incussa, cum patientiam offenderit, eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petra constantissimae duritiae libratum et obtusum. Concidet enim ibidem inrita opera et infructuosa, et nonnunquam repercussum in eum qui emisit reciproco impetu saeviet. Nempe idcirco quis te laedit, ut doleas, quia fructus laedentis in dolore laesi est. Ergo cum fructum eius everteris non dolendo, ipse doleat necesse est amissione fructus sui. Tunc tu non modo illaesus abis, quod etiam solum tibi sufficit, sed insuper adversarii tui et frustratione oblectatus et dolore defensus. Haec est patientiae utilitas et voluptas.