<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Iam vero percurrentibus nobis causas impatientiae cetera quoque
praecepta suis locis respondebunt. Si detrimento rei familiaris
animus concitatur, omni paene in loco contemnendo saeculo scripturis
dominicis commonetur; nec maior ad pecuniae contemptum
exhortatio subiacet, quam quod ipse dominus in nullis divitiis invenitur.
Semper pauperes iustificat, divites praedamnat. Ita detrimentum
patientiae, fastidium opulentiae praeministravit, demonstrans
per abiectionem divitiarum laesuras quoque earum computandas
non esse. Quod ergo nobis appetere minime opus est,
quia nec dominus appetivit, detruncatum vel etiam ademptum non
<bibl n="I Tim. VI, 10."/> aegre sustinere debemus. Cupiditatem omnium malorum radicem
spiritus domini per apostolum pronuntiavit. Eam non in concupiscentia
alieni tantum constitutam interpretemur: nam et quod
<pb xml:id="v.1.p.601"/>

nostrum videtur, alienum est; nihil enim nostrum, quoniam dei
omnia, cuius ipsi quoque nos. Itaque si damno affecti impatienter
senserimus,
non de nostro amissum dolentes, adfines cupiditatis
deprehendemur. Alienum quaerimus cum alienum amissum
aegre sustinemus. Qui damni impatientia concitatur terrena caelestibus
anteponendo, de proximo in deum peccat. Spiritum enim,
quem a domino sumpsit, saecularis rei gratia concutit. Libenter
igitur terrena amittamus, caelestia tueamur. Totum licet saeculum
pereat, dum patientiam lucrifaciam. Iam qui minutum sibi
aliquid aut furto aut vi aut etiam ignavia non constanter sustinere
constituit, nescio an facile vel ex animo ipse rei suae manum
inferre posset in causa eleemosynae. Quis enim ab alio secari
omnino non sustinens ipse ferrum in corpore suo ducit? Patientia
in detrimentis exercitatio est largiendi et communicandi. Non
piget donare eum qui non timet perdere. Alioquin quomodo duas
habens tunicas alteram earum nudo dabit, nisi idem sit qui auferenti
tunicam etiam pallium offerre possit? Quomodo amicos de
mammona fabricabimus nobis, si eum in tantum amaverimus, ut
amissum non sufferamus? Peribimus cum perdito. Quid hic
invenimus ubi habemus amittere? Gentilium est omnibus detrimentis
impatientiam adhibere, qui rem pecuniariam fortasse animae
anteponant. Nam et faciunt cum lucri cupiditatibus quaestuosa
pericula mercimoniorum in mari exercent, cum pecuniae
causa etiam in foro nihil damnationi timendum aggredi dubitant,
cum denique ludo et castris sese locant, cum per viam in morem
bestiarum latrocinantur. Nos vero secundum diversitatem,
qua cum illis sumus, non animam pro pecunia, sed pecuniam pro
anima deponere convenit, seu sponte in largiendo seu patienter
in amittendo.</p><pb xml:id="v.1.p.602"/></div></div></body></text></TEI>