Iam vero percurrentibus nobis causas impatientiae cetera quoque praecepta suis locis respondebunt. Si detrimento rei familiaris animus concitatur, omni paene in loco contemnendo saeculo scripturis dominicis commonetur; nec maior ad pecuniae contemptum exhortatio subiacet, quam quod ipse dominus in nullis divitiis invenitur. Semper pauperes iustificat, divites praedamnat. Ita detrimentum patientiae, fastidium opulentiae praeministravit, demonstrans per abiectionem divitiarum laesuras quoque earum computandas non esse. Quod ergo nobis appetere minime opus est, quia nec dominus appetivit, detruncatum vel etiam ademptum non aegre sustinere debemus. Cupiditatem omnium malorum radicem spiritus domini per apostolum pronuntiavit. Eam non in concupiscentia alieni tantum constitutam interpretemur: nam et quod nostrum videtur, alienum est; nihil enim nostrum, quoniam dei omnia, cuius ipsi quoque nos. Itaque si damno affecti impatienter senserimus, non de nostro amissum dolentes, adfines cupiditatis deprehendemur. Alienum quaerimus cum alienum amissum aegre sustinemus. Qui damni impatientia concitatur terrena caelestibus anteponendo, de proximo in deum peccat. Spiritum enim, quem a domino sumpsit, saecularis rei gratia concutit. Libenter igitur terrena amittamus, caelestia tueamur. Totum licet saeculum pereat, dum patientiam lucrifaciam. Iam qui minutum sibi aliquid aut furto aut vi aut etiam ignavia non constanter sustinere constituit, nescio an facile vel ex animo ipse rei suae manum inferre posset in causa eleemosynae. Quis enim ab alio secari omnino non sustinens ipse ferrum in corpore suo ducit? Patientia in detrimentis exercitatio est largiendi et communicandi. Non piget donare eum qui non timet perdere. Alioquin quomodo duas habens tunicas alteram earum nudo dabit, nisi idem sit qui auferenti tunicam etiam pallium offerre possit? Quomodo amicos de mammona fabricabimus nobis, si eum in tantum amaverimus, ut amissum non sufferamus? Peribimus cum perdito. Quid hic invenimus ubi habemus amittere? Gentilium est omnibus detrimentis impatientiam adhibere, qui rem pecuniariam fortasse animae anteponant. Nam et faciunt cum lucri cupiditatibus quaestuosa pericula mercimoniorum in mari exercent, cum pecuniae causa etiam in foro nihil damnationi timendum aggredi dubitant, cum denique ludo et castris sese locant, cum per viam in morem bestiarum latrocinantur. Nos vero secundum diversitatem, qua cum illis sumus, non animam pro pecunia, sed pecuniam pro anima deponere convenit, seu sponte in largiendo seu patienter in amittendo.