<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p> Ipsa adeo est quae fidem et subsequitur et antecedit. Denique
Abraham deo credidit et iustitiae deputatus ab illo est; sed fidem
<pb xml:id="v.1.p.599"/>

eius patientia probavit, cum filium immolare iussus est ad fidei,
non temptationem dixerim, sed typicam contestationem. Ceterum
deus quem iustitiae deputasset sciebat. Tam grave praeceptum,
quod nec domino perfici placebat, patienter et audivit et,
si deus voluisset, implesset. Merito ergo benedictus, quia et fidelis;
merito fidelis, quia et patiens. Ita fides patientia illuminata,
cum in nationes seminaretur per semen Abrahae, quod est Christus,
et gratiam legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi
adiutricem suam patientiam praefecit, quod ea sola ad iustitiae
doctrinam retro defuisset. Nam olim et oculum pro oculo et
dentem pro dente repetebant, et malum malo fenerabant. Nondum
enim patientia in terris, quia nec fides. Scilicet interim impatientia
occasionibus legis fruebatur. Facile erat absente domino patientiae
et magistro. Qui postquam supervenit et gratiam fidei patientia
composuit, iam nec verbo quidem lacessere nec fatue quidem dicere
sine iudicii periculo licet. Prohibita ira, restricti animi,
compressa petulantia manus, exemptum linguae venenum. Plus
lex quam amisit invenit, dicente Christo, Diligite inimicos vestros, <bibl n="Matth. V, 44."/>
et maledicentibus benedicite, et orate pro persecutoribus vestris,
<pb xml:id="v.1.p.600"/>

ut filii sitis patris vestri caelestis. Vides quem nobis patrem patientia
acquirat? Hoc principali praecepto universa patientiae
disciplina succincta est, quando ne digne quidem malefacere concessum
est.</p></div></div></body></text></TEI>