Ipsa adeo est quae fidem et subsequitur et antecedit. Denique Abraham deo credidit et iustitiae deputatus ab illo est; sed fidem eius patientia probavit, cum filium immolare iussus est ad fidei, non temptationem dixerim, sed typicam contestationem. Ceterum deus quem iustitiae deputasset sciebat. Tam grave praeceptum, quod nec domino perfici placebat, patienter et audivit et, si deus voluisset, implesset. Merito ergo benedictus, quia et fidelis; merito fidelis, quia et patiens. Ita fides patientia illuminata, cum in nationes seminaretur per semen Abrahae, quod est Christus, et gratiam legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi adiutricem suam patientiam praefecit, quod ea sola ad iustitiae doctrinam retro defuisset. Nam olim et oculum pro oculo et dentem pro dente repetebant, et malum malo fenerabant. Nondum enim patientia in terris, quia nec fides. Scilicet interim impatientia occasionibus legis fruebatur. Facile erat absente domino patientiae et magistro. Qui postquam supervenit et gratiam fidei patientia composuit, iam nec verbo quidem lacessere nec fatue quidem dicere sine iudicii periculo licet. Prohibita ira, restricti animi, compressa petulantia manus, exemptum linguae venenum. Plus lex quam amisit invenit, dicente Christo, Diligite inimicos vestros, et maledicentibus benedicite, et orate pro persecutoribus vestris, ut filii sitis patris vestri caelestis. Vides quem nobis patrem patientia acquirat? Hoc principali praecepto universa patientiae disciplina succincta est, quando ne digne quidem malefacere concessum est.