Ipsa adeo est quae fidem et subsequitur et antecedit. Denique Abraham deo credidit et iustitiae deputatus ab illo est; sed fidem eius patientia probavit, cum filium immolare iussus est ad fidei, non temptationem dixerim, sed typicam contestationem. Ceterum deus quem iustitiae deputasset sciebat. Tam grave praeceptum, quod nec domino perfici placebat, patienter et audivit et, si deus voluisset, implesset. Merito ergo benedictus, quia et fidelis; merito fidelis, quia et patiens. Ita fides patientia illuminata, cum in nationes seminaretur per semen Abrahae, quod est Christus, et gratiam legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi adiutricem suam patientiam praefecit, quod ea sola ad iustitiae doctrinam retro defuisset. Nam olim et oculum pro oculo et dentem pro dente repetebant, et malum malo fenerabant. Nondum enim patientia in terris, quia nec fides. Scilicet interim impatientia occasionibus legis fruebatur. Facile erat absente domino patientiae et magistro. Qui postquam supervenit et gratiam fidei patientia composuit, iam nec verbo quidem lacessere nec fatue quidem dicere sine iudicii periculo licet. Prohibita ira, restricti animi, compressa petulantia manus, exemptum linguae venenum. Plus lex quam amisit invenit, dicente Christo, Diligite inimicos vestros, et maledicentibus benedicite, et orate pro persecutoribus vestris, ut filii sitis patris vestri caelestis. Vides quem nobis patrem patientia acquirat? Hoc principali praecepto universa patientiae disciplina succincta est, quando ne digne quidem malefacere concessum est. Iam vero percurrentibus nobis causas impatientiae cetera quoque praecepta suis locis respondebunt. Si detrimento rei familiaris animus concitatur, omni paene in loco contemnendo saeculo scripturis dominicis commonetur; nec maior ad pecuniae contemptum exhortatio subiacet, quam quod ipse dominus in nullis divitiis invenitur. Semper pauperes iustificat, divites praedamnat. Ita detrimentum patientiae, fastidium opulentiae praeministravit, demonstrans per abiectionem divitiarum laesuras quoque earum computandas non esse. Quod ergo nobis appetere minime opus est, quia nec dominus appetivit, detruncatum vel etiam ademptum non aegre sustinere debemus. Cupiditatem omnium malorum radicem spiritus domini per apostolum pronuntiavit. Eam non in concupiscentia alieni tantum constitutam interpretemur: nam et quod nostrum videtur, alienum est; nihil enim nostrum, quoniam dei omnia, cuius ipsi quoque nos. Itaque si damno affecti impatienter senserimus, non de nostro amissum dolentes, adfines cupiditatis deprehendemur. Alienum quaerimus cum alienum amissum aegre sustinemus. Qui damni impatientia concitatur terrena caelestibus anteponendo, de proximo in deum peccat. Spiritum enim, quem a domino sumpsit, saecularis rei gratia concutit. Libenter igitur terrena amittamus, caelestia tueamur. Totum licet saeculum pereat, dum patientiam lucrifaciam. Iam qui minutum sibi aliquid aut furto aut vi aut etiam ignavia non constanter sustinere constituit, nescio an facile vel ex animo ipse rei suae manum inferre posset in causa eleemosynae. Quis enim ab alio secari omnino non sustinens ipse ferrum in corpore suo ducit? Patientia in detrimentis exercitatio est largiendi et communicandi. Non piget donare eum qui non timet perdere. Alioquin quomodo duas habens tunicas alteram earum nudo dabit, nisi idem sit qui auferenti tunicam etiam pallium offerre possit? Quomodo amicos de mammona fabricabimus nobis, si eum in tantum amaverimus, ut amissum non sufferamus? Peribimus cum perdito. Quid hic invenimus ubi habemus amittere? Gentilium est omnibus detrimentis impatientiam adhibere, qui rem pecuniariam fortasse animae anteponant. Nam et faciunt cum lucri cupiditatibus quaestuosa pericula mercimoniorum in mari exercent, cum pecuniae causa etiam in foro nihil damnationi timendum aggredi dubitant, cum denique ludo et castris sese locant, cum per viam in morem bestiarum latrocinantur. Nos vero secundum diversitatem, qua cum illis sumus, non animam pro pecunia, sed pecuniam pro anima deponere convenit, seu sponte in largiendo seu patienter in amittendo. Ipsam animam ipsum qui corpus in saeculo isto expositum omnium ad iniuriam gerimus eiusque iniuriae patientiam subimus minorum delibatione laedemur? Absit a servo Christi tale inquinamentum, ut patientia maioribus temptationibus praeparata in frivolis excidat. Si manu quis temptaverit provocare, praesto est dominica monela: Verberanti te, inquit, in faciem etiam alteram genam obverte. Fatigetur improbitas patientia tua. Quivis ictus ille sit dolere et contumelia constrictus, gravius a domino vapulat. Plus improbum illum caedis sustinendo. Ab eo enim vapulabit cuius gratia sustines. Si linguae amaritudo maledicto sive convitio eruperit, respice dictum: Cum vos maledixerint, gaudete. Dominus ipse maledictus in lege est, et tamen solus est benedictus. Igitur dominum servi consequamur et maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus. Si parum aequanimiter audiam dictum aliquod in me protervum aut nequam, reddam et ipse amaritudinis vicem necesse est, aut cruciabor impatientia muta. Cum ergo percussero maledictus, quomodo sectus inveniar doctrinam domini, qua traditum est non vasculorum inquinamentis, sed eorum quae ex ore promuntur hominem communicari? Item: Manere nos omnis vani et supervacui dicti reatum. Sequitur ergo ut a quo nos dominus arcet, idem ab alio aequanimiter pati admoneat. Adiciam de patientiae voluptate. Nam omnis iniuria, seu lingua seu manu incussa, cum patientiam offenderit, eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petra constantissimae duritiae libratum et obtusum. Concidet enim ibidem inrita opera et infructuosa, et nonnunquam repercussum in eum qui emisit reciproco impetu saeviet. Nempe idcirco quis te laedit, ut doleas, quia fructus laedentis in dolore laesi est. Ergo cum fructum eius everteris non dolendo, ipse doleat necesse est amissione fructus sui. Tunc tu non modo illaesus abis, quod etiam solum tibi sufficit, sed insuper adversarii tui et frustratione oblectatus et dolore defensus. Haec est patientiae utilitas et voluptas. Ne illa quidem impatientiae species excusatur in amissione nostrorum, ubi aliqua doloris patrocinatur assertio. Praeponendus est enim respectus denuntiationis apostoli, qui ait: Ne contristemini dormitione cuiusquam, sicut nationes, quae spe carent, Et merito. Credentes enim resurrectionem Christi in nostram quoque credimus, propter quos ille et obiit et resurrexit. Ergo cum constet de resurrectione mortuorum, vacat dolor mortis, vacat et impatientia doloris. Cur enim doleas, si perisse non credis? Cur impatienter feras subductum interim quem credis reversurum? Profectio est quam putas mortem. Non est lugendus qui antecedit, sed plane desiderandus. Id quoque desiderium patientia temperandum. Cur enim immoderate feras abisse quem mox subsequeris? Ceterum impatientia in huiusmodi et spei nostrae male ominatur et fidem praevaricatur. Et Christum laedimus cum evocatos quosque ab illo quasi miserandos non aequanimiter accipimus. Cupio, inquit apostolus, recipi iam et esse cum Christo. Quanto melius ostendit votum? Christianorum ergo votum si alios consecutos impatienter dolemus, ipsi consequi nolumus. Est et alius summus impatientiae stimulus, ultionis libido, negotium curans aut gloriae aut malitiae. Sed et gloria ubique vana et malitia nunquam non domino odiosa, hoc quidem loco maxime, cum alterius malitia provocata superiorem se in exsequenda ultione constituit et remunerans nequam duplicat quod semel factum est. Ultio penes errorem solatium videtur doloris, penes veritatem contra redarguitur malignitatis. Quid enim refert inter provocantem et provocatum, nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, at ille posterior? Tamen uterque laesi hominis domino reus est, qui omne nequam et prohibet et damnat. Nulla in maleficio ordinis ratio est, nec locus secernit quod similitudo coniungit. Absolute itaque praecipitur malum malo non repen- dendum. Par factum par habet meritum. Quomodo id observabimus, si fastidientes in fastidio ultionis non erimus? Quem autem honorem litabimus domino deo, si nobis arbitrium defensionis arrogaverimus? Nos putres, vasa fictilia. Servulis nostris adsumentibus sibi de conservis ultionem graviter offendimur, eosque qui nobis patientiam obtulerint suam, ut memores humilitatis, servitutis, ius dominici honoris diligentes, non probamus modo, sed ampliorem quam ipsi sibi praesumpsissent satisfactionem facimus. Id nobis in domino tam iusto ad aestimandum, tam potenti ad perficiendum periclitatur? Quid ergo credimus iudicem illum, si non et ultorem? Hoc se nobis repromittit dicens; Vindictam mihi, et ego vindicabo, id est, Patientiam mihi, et ego patientiam remunerabo. Cum enim dicit, Nolite iudicare, ne iudicemini. nonne patientiam flagitat? Quis enim non iudicabit alium, nisi qui patiens erit non defendendi? Quis idcirco iudicat, ut ignoscat? Ac si ignoscet, tamen iudicantis impatientiam cavit, et honorem unici iudicis, id est dei, abstulit. Quantos vero casus huiusmodi impatientia incursare consueverat? Quotiens paenituit defensionem? Quotiens instantia eius deterior inventa est causis suis? Quoniam nihil impatientia susceptum sine impetu transigi novit, nihil impetu actum non aut offendit aut corruit aut praeceps abiit. Iam si levius defendaris, insanies, si uberius, oneraberis. Quid mihi cum ultione, cuius modum regere non possum per impatientiam doloris? Quodsi patientiae incubabe, non dolebo, si non dolebo, ulcisci non desiderabo.