<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p> Veruntamen procedere disputationem de necessariis fidei non
est otiosum, quia nec infructuosum. Loquacitas in aedificatione
nulla turpis, si quando turpis. Itaque si de aliquo bono sermo
est, res postulat contrarium quoque boni recensere. Quid enim
sectandum sit, magis illuminabis, si quod vitandum sit proinde
digesseris. Consideremus igitur de impatientia, an sicut patientia
in deo, ita adversaria eius in adversario nostro nata atque comperta
<pb xml:id="v.1.p.595"/>

sit, ut ex isto appareat quam principaliter fidei adversetur.
Nam quod ab aemulo dei conceptum est, utique non est amicum
dei rebus. Eadem discordia est rerum quae et auctorum. Porro
cum deus optimus, diabolus e contrario pessimus, ipsa sui diversitate
testantur neutrum alteri facere, ut nobis non magis a malo
aliquid boni quam a bono aliquid mali editum videri possit. Igitur
natales impatientiae in ipso diabolo deprehendo, iam tunc cum
dominum deum universa opera, quae fecisset, imagini suae, id est
homini, subiecisse impatienter tulit. Nec enim doluisset, si sustinuisset,
nec invidisset homini, si non doluisset. Adeo decepit
eum, quia inviderat; inviderat autem, quia doluerat; doluerat, quia
patienter utique non tulerat. Quid primum fuerit ille angelus
perditionis, malus an impatiens, contemno quaerere, palam cum
sit aut impatientiam cum malitia aut malitiam ab impatientia auspicatam
deinde inter se conspirasse et individuas in uno patris
sinu adolevisse. At enim quam primus senserat, per quam primus
delinquere intraverat, de suo experimento quid ad peccandum
adiutaret instructus eandem impingendo in crimen homini
advocavit. Conventa statim illi mulier, non temere dixerim, per
colloquium ipsum eius afflata est spiritu impatientia infecto. Usque
adeo numquam omnino pecasset, si divino interdicto patientiam
perservasset. Quid? quod non sustinuit sola conventa, sed
<pb xml:id="v.1.p.596"/>

apud Adam nondum maritum, nondum aures sibi debentem, impatiens
etiam tacendi est, ac traducem illum eius, quod a malo
hauserat, facit. Perit igitur et alius homo per impatientiam alterius;
perit mox et ipse per impatientiam suam utrobique commissam
et circa dei praemonitionem et circa diaboli circumscriptionem,
illam servare, hanc refutare non sustinens. Hinc prima iudicii,
unde delicti origo; hinc deus irasci exorsus, unde offendere
homo inductus. Inde in deo prima patientia, unde indignatio
prima, qui tunc maledictione sola contentus ab animadversionis
impetu in diabolo temperavit. Aut quod crimen ante istud impatientiae
admissum homini imputatur? Innocens erat et deo de
proximo amicus et paradisi colonus. At ubi semel succidit impatientiae,
desivit deo sapere, desivit caelestia sustinere posse.
Exinde homo terrae datus et ab oculis dei ciectus facile usurpari
ab impatientia coepit in omne quod deum offenderet. Nam statim
illa semine diaboli concepta malitiae fecunditate iram filium
<pb xml:id="v.1.p.597"/>

procreavit, editum suis artibus erudivit. Quod enim ipsum Adam
et Evam morti immerserat, docuit et filium ab homicidio incipere.
Frustra istud impatientiae adscripserim, si Cain ille primus homicida
et primus fratricida oblationes suas a domino recusatas
aequanimiter nec impatienter tulit, si iratus fratri suo non est,
si neminem denique interemit. Cum ergo nec occidere potuerit
nisi iratus, nec irasci nisi impatiens, demonstrat quod per iram
gessit ad eam referendum a qua ira suggesta est per haec impatientiae
tunc infantis quodammodo incunabula. Ceterum quanta
mox incrementa? Nec mirum. Si prima deliquit, consequens est,
ut, quia prima, idcirco et sola sit matrix in omne delictum,
defundens de suo fonte varias criminum venas. De homicidio
quidem dictum est. Sed ira editum a primordio etiam quascunque
postmodum causas sibi invenit ad impatientiam ut ad originem
sui confert. Sive enim quis inimicitiis sive praedae gratia id
scelus conficit, prius est ut aut odii aut avaritiae fiat impatiens.
Quicquid compellit, sine impatientia sui non est ut perfici possit.
Quis adulterium sine libidinis impatientia subiit? Quod et si
pretio in feminis cogitur venditio illa pudicitiae, utique impatientia
contemnendi lucri ordinatur. Haec ut principalia penes dominum
delicta. Nam ut compendio dictum sit, omne peccatum impatientiae
adscribendum. Malum impatientia est boni. Nemo impudicus
non impatiens pudicitiae, et improbus probitatis, et impius pietatis,
<pb xml:id="v.1.p.598"/>

et inquietus quietis. Ut malus unusquisque fiat, bonus
perseverare non poterit. Talis, igitur excetra delictorum cur non
dominum offendat improbatorem malorum? An non ipsum quoque
Israël per impatientiam semper in deum deliquisse manifestum
est? Exinde cum oblitus brachii caelestis, quo Aegyptiis af(??)ciationibus
furerat extractus, de Aaron deos sibi duces postulat,
cum in idolum auri sui collationes defundit; tam necessarias
enim Moysis cum domino congredientis impatienter exceperat
moras. Post mannae escatilem pluviam, post petrae aquatilem
sequelam desperant de domino, tridui sitim non sustinendo.
Nam haec quoque illis impatientia a domino exprobratur. Ac ne
singula pervagemur, nunquam non per impatientiam delinquendo
perierunt. Quomodo autem manus prophetis intulerunt, nisi
per impatientiam audiendi? domino autem ipsi, per impatientiam
etiam videndi. Quodsi patientiam inissent, liberarentur.</p></div></div></body></text></TEI>