Veruntamen procedere disputationem de necessariis fidei non est otiosum, quia nec infructuosum. Loquacitas in aedificatione nulla turpis, si quando turpis. Itaque si de aliquo bono sermo est, res postulat contrarium quoque boni recensere. Quid enim sectandum sit, magis illuminabis, si quod vitandum sit proinde digesseris. Consideremus igitur de impatientia, an sicut patientia in deo, ita adversaria eius in adversario nostro nata atque comperta sit, ut ex isto appareat quam principaliter fidei adversetur. Nam quod ab aemulo dei conceptum est, utique non est amicum dei rebus. Eadem discordia est rerum quae et auctorum. Porro cum deus optimus, diabolus e contrario pessimus, ipsa sui diversitate testantur neutrum alteri facere, ut nobis non magis a malo aliquid boni quam a bono aliquid mali editum videri possit. Igitur natales impatientiae in ipso diabolo deprehendo, iam tunc cum dominum deum universa opera, quae fecisset, imagini suae, id est homini, subiecisse impatienter tulit. Nec enim doluisset, si sustinuisset, nec invidisset homini, si non doluisset. Adeo decepit eum, quia inviderat; inviderat autem, quia doluerat; doluerat, quia patienter utique non tulerat. Quid primum fuerit ille angelus perditionis, malus an impatiens, contemno quaerere, palam cum sit aut impatientiam cum malitia aut malitiam ab impatientia auspicatam deinde inter se conspirasse et individuas in uno patris sinu adolevisse. At enim quam primus senserat, per quam primus delinquere intraverat, de suo experimento quid ad peccandum adiutaret instructus eandem impingendo in crimen homini advocavit. Conventa statim illi mulier, non temere dixerim, per colloquium ipsum eius afflata est spiritu impatientia infecto. Usque adeo numquam omnino pecasset, si divino interdicto patientiam perservasset. Quid? quod non sustinuit sola conventa, sed apud Adam nondum maritum, nondum aures sibi debentem, impatiens etiam tacendi est, ac traducem illum eius, quod a malo hauserat, facit. Perit igitur et alius homo per impatientiam alterius; perit mox et ipse per impatientiam suam utrobique commissam et circa dei praemonitionem et circa diaboli circumscriptionem, illam servare, hanc refutare non sustinens. Hinc prima iudicii, unde delicti origo; hinc deus irasci exorsus, unde offendere homo inductus. Inde in deo prima patientia, unde indignatio prima, qui tunc maledictione sola contentus ab animadversionis impetu in diabolo temperavit. Aut quod crimen ante istud impatientiae admissum homini imputatur? Innocens erat et deo de proximo amicus et paradisi colonus. At ubi semel succidit impatientiae, desivit deo sapere, desivit caelestia sustinere posse. Exinde homo terrae datus et ab oculis dei ciectus facile usurpari ab impatientia coepit in omne quod deum offenderet. Nam statim illa semine diaboli concepta malitiae fecunditate iram filium procreavit, editum suis artibus erudivit. Quod enim ipsum Adam et Evam morti immerserat, docuit et filium ab homicidio incipere. Frustra istud impatientiae adscripserim, si Cain ille primus homicida et primus fratricida oblationes suas a domino recusatas aequanimiter nec impatienter tulit, si iratus fratri suo non est, si neminem denique interemit. Cum ergo nec occidere potuerit nisi iratus, nec irasci nisi impatiens, demonstrat quod per iram gessit ad eam referendum a qua ira suggesta est per haec impatientiae tunc infantis quodammodo incunabula. Ceterum quanta mox incrementa? Nec mirum. Si prima deliquit, consequens est, ut, quia prima, idcirco et sola sit matrix in omne delictum, defundens de suo fonte varias criminum venas. De homicidio quidem dictum est. Sed ira editum a primordio etiam quascunque postmodum causas sibi invenit ad impatientiam ut ad originem sui confert. Sive enim quis inimicitiis sive praedae gratia id scelus conficit, prius est ut aut odii aut avaritiae fiat impatiens. Quicquid compellit, sine impatientia sui non est ut perfici possit. Quis adulterium sine libidinis impatientia subiit? Quod et si pretio in feminis cogitur venditio illa pudicitiae, utique impatientia contemnendi lucri ordinatur. Haec ut principalia penes dominum delicta. Nam ut compendio dictum sit, omne peccatum impatientiae adscribendum. Malum impatientia est boni. Nemo impudicus non impatiens pudicitiae, et improbus probitatis, et impius pietatis, et inquietus quietis. Ut malus unusquisque fiat, bonus perseverare non poterit. Talis, igitur excetra delictorum cur non dominum offendat improbatorem malorum? An non ipsum quoque Israƫl per impatientiam semper in deum deliquisse manifestum est? Exinde cum oblitus brachii caelestis, quo Aegyptiis af(??)ciationibus furerat extractus, de Aaron deos sibi duces postulat, cum in idolum auri sui collationes defundit; tam necessarias enim Moysis cum domino congredientis impatienter exceperat moras. Post mannae escatilem pluviam, post petrae aquatilem sequelam desperant de domino, tridui sitim non sustinendo. Nam haec quoque illis impatientia a domino exprobratur. Ac ne singula pervagemur, nunquam non per impatientiam delinquendo perierunt. Quomodo autem manus prophetis intulerunt, nisi per impatientiam audiendi? domino autem ipsi, per impatientiam etiam videndi. Quodsi patientiam inissent, liberarentur.